seruus sub hastā uēnditur. -> seruus sub hastā uēnit.

Ad LLPSI II.XXXVI:75-76 “Nunc autem mercēs in uīcīs et in aliīs forīs uēneunt.” uēnīre -eunt -iisse = uēndī (pass)

Verte uōcem passīuam in uerbum compositum q. e. uēn-īre. 1) auctiō fīet: uendentur seruī, supellex, fundī, aedēs – tōta domus uendētur. 2) mālō ā cīue spoliārī quam ab hoste uēndī. 3) quibus hīc pretiīs porcī uēnduntur. 4) cum sapientem nēgāstis seruum esse, iīdem nōn ītis īnfitiās et uēnītūrum et imperāta factūrum. 5) mancipia uēndēbantur Sāturnālibus tertiīs. 6) hoc monumentum uēndī nōn licēbit. 7) uēnditur uīlissima rērum hīc aqua. 8) familia ad aedem Cereris, Līberī Līberaeque uēnditur. 9) eā causā ad hoc exemplum tē exōrnāuī ego. uēndēris tū hodiē, uirgō. // amābō, mī pater, quamquam libenter escīs aliēnīs studēs, tuīn' uentris causā fīliam uēndis tuam? 10) ubi pōma uēnduntur? 11) illīc plūrimae rēs uēnditae sunt et uēnduntur. → Dīc trēs aliās sententiās eōdem uerbō sc. uēnīre.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful