DE PRIMORDIIS ROMAE SECVNDVM IVLIVM POMPONIVM LAETVM [1

]
POMPONII LAETI DE ROMANIS MAGISTRATIBVS SACERDOTIIS IVRISPERITIS ET LEGIBUS AD M. PANTAGATHVM LIBELLVS. LVTETIAE APVD VASCOSANVM, VIA IACOBAEA AD INSIGNE FONTIS. M.D.L.

A)Pomponiī Laetī dē Rōmānīs magistrātibus. i. cap. I: dē rēge ii. cap. ii: dē māiestāte Rēgis iii. cap. iii: dē Senātōribus iv. cap. iv: dē potestāte Senātūs et Plēbis

B) Pompōniī Laetī dē sacerdōtiīs: i. cap. I: Faunus. dē prīmā relligiōne apud Latīnōs ii. cap. II: dē Lupercīs iii. cap. III: dē Potītiīs et Pīnāriīs A) i. Vrbis Rōmae, et imperiī Rōmānī conditur Rōmulus, Mārte genitus fuit. Is postquam omnium cōnsēnsū praefuit, lēgem tulit, ut nēmō rēgnum aut magistrātum inīret, nisi auctor fieret Deus, ipseque per auspicia cōnfīrmārī uoluit. Vocābulum ā regendō dēdūctum est. Multitūdinem omnem Rōmulus dīuīsit in partēs trēs, quās Tribūs appellāuit, et singulārum tribuum ducēs, Tribūnōs nōmināuit: et ipsās tribūs in trīgintā partēs dīuīsit, quās Cūriās dīxit, quoniam eārum cūrā Rēs Pūblica sententiam expediēbat, et inde lātae ab Rēgibus quaedam lēgēs Cūriātae dēnōminātae sunt. Cūriārum praefectōs Cūriōnēs dīxit, et Cūriōnum Decuriōnēs. L. Papīrius, quī fuit

tempore Tarquīnī Superbī, lātās lēgēs in uolūmina redēgit. Vnde iūris cīuīlis Papīriānī nōmen dēdūcitur. Rēx sacrificiīs et templīs, et omnī cultuī deōrum, et lēgibus, et mōribus praerat, magnārum causārum iūdex: minōrum uērō causārum Senātum uoluit esse ipse Rōmulus iūdicem. A) ii. Rōmulus, ut habērētur honor ac uenerātiō Rēgiae māiestātī, purpureā ūsus est ueste: duodecim lēgit, quī succinctīs uestibus expedītī multitūdinem uirgīs coercērent. Eōs ā ligandīs hominibus, ut C. Valgius meminit, Līctōrēs appellāuit: ut est, 'Līctor colligā manūs!' Duodecim et hī fascēs ante Rēgem ferēbant, ac totidem secūrēs, quae signa pūniendī erant. Lēgit et rēgiī corporis cūstōdes mīlites CCC quōs ā promptitūdine, id est celeritāte, Celerēs appellāuit, et eōrum ducem Tribūnum Celerum, cuius erat secundus post Rēgem locus. Valērius Antiās ait, ā prīmō eōrum duce, cui Celer nōmen fuit, Celerēs nōminātōs. Iī erant equitēs Rōmānī quī posteā expugnātō Trossulō oppdiō Tūscōrum, ut Iūnius scrībit, Trossulī dictī sunt. Sellā ūsus est curūlī, et locum ēminentem in parte forī aedificāuit, ubi iūra dāret. A) iii. Senātōrēs ā Rōmulō ēlēctī centum, aut ā nōbilitāte generis, aut ab aetāte, aut a sapientiā, ut apud Athēnās, nōmen capere. Iīdem Patrēs, et eōrum familia Patrīcia: iīdem multitūdinis Patrōnī, id est, dēfēnsōrēs erant: hōs appellābant peregrīnī, Prīncipēs in cīuitāte. Quī post hōs centum Senātuī adscrīptī fuēre, Patrēs Cōnscrīptī appellātī sunt. Quod uērō ipsī cōnstituerent, ratum erat, Senātūs cōnsultum dīxēre: et tunc esse coepitt cum plēbēs difficulter conuenīret. Nam cum ā Patribus per discordiam sēcēderet, iūra sibi cōnstituit, quae Plēbis scīta uocantur. A) iv. Rēx ad Senātum referēbat. Senātus de omnī rē cognōscēbat , et suffrāgium ferēbat, et quod uīsum plūribus, fiēbat. Populus magistrātum creābat, lēgēs sanciēbat, et dē bellō dēcernēbat.

[Saturnia Tellus. In ara Pacis Augustae] B) i. Faunus antīquissimus omnium Rēgum in Latiō fuit: Aborīginibus imperāuit, hominēs mōre ferārum uīuentēs, in mītiōrem uītam redēgit, lūcōs sacrāuit, locīs et urbibus nōmina dedit, aedificia ērēxit, templa aedificāuit, quae ideō ā Faunō Fāna dīcuntur, quod Pontificēs sacrandō illīc fantur. Faunus in Latiō cultum deōrum īnstituisse fertur. Quīdam scrībunt ante Faunum imperāsse Iānum, et cultum deōrum dēmōnstrāsse. Faunī soror Fatua uāticinātrīx, ab eā uātēs Fatuāriī dīcuntur. haec trāditur mulierum castissima: ideō eam Rōmānī Bonam Deam appellāuēre: cuius templum est in saxō Auentīnī montis, unde ingressus uirōrum prohibētur: et eī, fēminae tantum sacrificant. B) ii. Lupercālia sacrificia ad expiandōs Mānēs fiēbant, Graecē Lycaea dicta, ā pane Lycaeō nūmine Arcadicō, quem Rōmānī uocant Iūnum, et īdem putātur esse Faunō. Lycaeō sacrificātur in spēluncā, quae sub Palātīnō monte est. Mēnsis quō haec sacra fiunt, Februārius ā februandō, id est purgandō dīcitur: et diēs Lupercaliōrum, Februāta. Euander ex Arcadiā hoc solenne in Latium tulit, et īnstituisse fertur, ut nūdī iuuenēs Lycaeum Pāna uenerantēs, per lūsum atque lascīuiam currerent. Hoc prīmum lūdicrum, id est Lupercāl, Rōmulus accēpit. Dictum uidetur ā Lycaeō quia λύκος lupus est, inde Lupercāl. Scrībunt aliquī ā Lupā nūtrīce Rōmulī ac Rēmī. Nam ab eō locō slennī incipit, ubi lupa lac uāgientī praebuit: aut a caprīs, ut sit luere, id est purgāre per caprās (caprae enim in eō sacrificiō mactantur) aut quod Pān lupōs arceat. Trāditur et alia causa quārē nūdī Lupercī: aut quod Faunus per uestēs ab Herculē dēlūsus fuerit, ut meminit Ouidius: aut quod caesō Amūliō, Rōmulus et Rēmus foedātī uultūs in sanguine, nūdātīs

gladiīs, et uestibus succīnctī, ab Albā ūsque ad fīcum Rūminālem cucurrērunt. Vnde seruātur in Lupercālibus, ut nōbilēs adolēscentēs faciem sanguine sibi foedent, et aliī accurrant cum lānā lacte madidā, tabum abstergentēs. Aut quod cum Rōmulus in palaestrā esset, nūdus latrōnēs īnsecūtus fuerit, et uōtum Pānī Lycaeō fēcerit. Sed ego uērius putō: uel ā Lycaeō, uel ā lupā. Ideō Rōmānī in Lupercālibus canem immolant, quia nātūrāliter canis lupīs aduersātur, ob quod Rōmulus lupae nūtrīcī grātiās habēre uidētur. Lupercī tergora caprīs ēripiunt, et succīnctī discurrunt circum antīquum oppidum, id est palātium: occurrentēs coriīs uerberant. Fēminae ultrō obuiam occurrunt, facilem partum spērantēs. B) iii. Victor Herculēs, caesō Geryōne Chrysāorī fīliō, in Erythrā, quae est īnsula Ōceanī Hispānī, abāctō nitidārum boum armentō, in Latium uēnit, et prope Tiberim locō herbidō procubuit, ut laetō pabulō reficeret bouēs. Cacus latrōnum prīnceps, eximiās bouēs duās caudīs in spēluncam trāxit. Herculēs somnō excitus, lūstrātō gege, cum partem abesse numerō sēnsit, omnia circuit, āuersa uestīgia comperit: cōnfūsus nouitāte reī, ex locō īnfēstō agere armentum coepit. Cum āctae bouēs, dēsīderiō relictārum mugissent, reddita fuit ē spēluncaā uōx, quae Herculem conuertit. Inuentā fraude, Cacum necī dedit. Concursus trepidantium pāstōrum: aduenam reum caedis faciunt apud Euandrum, quī mīrāculō litterārum, inter rudēs artium hominēs, ea loca tum regēbat. Is intuēns habitum fōrmamque uirī, rogat, quī uir esset. Vbi nōmen, patremque ac patriam accēpit (quia sīc Carmenta māter eius uāticināta fuerat) extemporālem āram Herculī ērēxit, iuuencum indomitum mactāuit: (inde seruātum est, ut quotannīs Rōmānī bouem indomitum Herculī immolent,) et Herculēs epulum populō dedit: sacrum fierī uoluit ā Potītiīs et Pīnāriīs, quae tum familiae māximē inclitae ea loca incolēbant. Forte ēuēnit, ut Potītiī praestō essent, hīsque exta appōnerentur: et Pīnāriī, quia tardī fuēre, extīs adēsīs, ad cēteram uenīrent dapēs. Potītiī ab Euandrō ēdoctī, anistitēs sacrī eius diū fuērunt: posteā cum interiissent, ēmptī dē pūblicō seruī, officium exercuērunt. Āra ab Euandrō ērēcta, cui Herculēs decimās soluit, māxima uocātur, et proxima est forō Boāriō, ubi ex uōtō decimae fiunt. Trādunt, quī uelit dīues fierī, Herculī decimās soluat: hinc opēs M. Lucūllī factae memorantur, et ipse Herculēs thēsaurōrum deus putātur. [1] Iulius Pomponius Laetus (Praedium Tibianum, hodie Teggiano ad Apuliam 1425Romae 1498): Zabughin, Vladimiro: Giulio Pomponio Leto : saggio critico, Roma 1909-1912 Accame, Maria: Pomponio Leto : vita e insegnamento, Roma 2008 M. A. Antonii Sabellici Vita Pomponii apud: Pomponius Laetus, Romanae historiae compendium, Venetiae 1500, p. 684

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful