DE ROMVLO VRBIS CONDITORE

A) Flōrī ex epitomae prīmō librō. I/Prooemium et II/cap. I. B) Abbātis Lhomond Dē uirīs illūstribus Vrbis Rōmae ā Rōmulō ad Augustum. I/Rōmānī imperiī exōrdium et II/Rōmulus, prīmus rēx Rōmānōrum. A.I. Populus Rōmānūs ā rēge Rōmulō in Caesarem Augustum septingentōs per annōs tantum operum pāce bellōque gessit ut, sī quis magnitūdinem imperiī cum annīs cōnferat, aetātem ultrā putet. Ita lātē per orbem terrārum arma circumtulit ut quī rēs illīus legunt nōn ūnīus populī, sed generis hūmānī facta condiscant. Tot in labōribus perīculīsque iactātus est ut ad cōnstituendum eius imperium contendisse Virtūs et Fortūna uideātur. quā rē cum, sī quid aliud, hoc quoque operāre pretium sit cognōscere, tamen, quia ipsa sibi obstat magnitūdō rērumque dīuersitās aciem intentiōnis abrumpit, faciam quod solent quī terrārum sitūs pingunt: in breuī quasi tabellā tōtam eius imāginem amplectar, nōn nihil ut spērō, ad admīrātiōnem prīncipis populī conlātūrus, sī pariter atque in semel ūniuersam magnitūdinem eius ostenderō. Sī quis ergō populum Rōmānum quasi ūnum hominem cōnsīderet tōtamque eius aetātem percēnseat, ut coeperit utque adolēuerit, ut quasi ad quandam iuuentae frūgem peruēnerit, ut posteā uelut cōnsenuerit, quattuor gradūs processūsque eius inueniet. Prīma aetās sub rēgibus fuit prope per annōs CCL, quibus circum urbem ipsam cum fīnitimīs luctātus est. Haec erit eius īnfantia. Sequēns ā Brūtō Collātīnōque cōnsulibus in Appium Claudium Mārcum Fuluium cōnsulēs CCL annōs pataet, quibus Italiam subēgit. Hoc fuit tempus uirīs, armīs incitātissimum, ideōque quis adulēscentiam dīxerit. Deinceps ad Caesarem Augustum CC annī, quibus tōtum orbem pācāuit. Hīc iam ipsa iuuentūs imperiī et quaedam quasi robusta mātūritās. Ā Caesare Augustō in saeculum nostrum haud multō minus annī ducentī, quibus intertiā Caesarum quasi cōnsenuit atque dēcōxit, nisi quod sub Trāiānō prīncipe mōuit lacertōs et praeter spem omnium

senectūs imperiī quasi reddita iuuentūte reuīserit. A.II. Prīmus ille et Vrbis et imperiī conditor Rōmulus fuit, Mārte genitus et Rhēā Siluiā. Hoc dē sē sacerdōs grauida cōnfessa est, nec mox Fāma dubitāuit, cum Amūliī rēgis imperiō abiectus in prōfluentem cum Remō frātre nōn potuit exstinguī, sī quidem et Tiberīnus amnem repressit, et relictīs catulīs lupa secūta uagītum ūbera admōuit īnfantibus mātremque sē gessit. Sīc repertōs apud arborem Faustulus rēgiī gregis pāstor tulit in casam atque ēducāuit. Alba tunc erat Latiō caput, Iūlī opus; Lāuīnium patris AEnēae contēmpserat. Ab hīs Amūlius iam septimā subolē rēgnābat, frātre pulsō Numitōre, cuius ex fīliā Rōmulus. Igitur statim prīmā iuuentae face patruum ab arce dēturbat, auum repōnit. Ipse fulminis amātor et montium, apud quod erat ēducātus, moenia nouae urbis agitābat. Geminī erant; uter aspicārētur et regeret, adhibēre placuit deōs. Remus montem Auentīnum, hic Palātīnum occupat. Prior ille sex uulturēs, hic posteā, sed duodecim uīdit. Sīc uictor auguriō urbem excitat, plēnus spēī bellātrīcem fore; id adsuētae sanguine et praedā auēs pollicēbantur. Ad tutēlam nouae urbis sufficere uallum uidēbātur, cuius dum angustiās Remus increpat saltū, dubium an iussū frātris, occīsus est: prīma certē uictima fuit mūnitiōnemque urbis nouae sanguine suō cōnsecrāuit. Imāginem urbis magis quam urbem fēcerat: incolae dēerant. Erat in proximō lūcus; hunc asȳlum, et statim mīra uīs hominum: Latīnī Tūscīque pāstōrēs, quīdam etiam Trānsmarīnī, Phrygēs quī sub AEnēā, Arcadēs quī sub Euandrō duce īnflūxerant. Ita ex uariīs quasi elementīs congregāuit corpus ūnum, populumque Rōmānum ipse fēcit. Rēs erat ūnīus aetātis populus uirōrum. Itaque mātrimōnia ā fīnitimīs petita quia nōn impetrābantur, manū capta sunt. Simulātis quippe lūdīs equestribus uirginēs, quae ad spectāculum uēnerant, praedae fuēre. Et haec statim causa bellōrum. Pulsī fugātīque Vēientēs. Caenīnēnsium captum ac dīrūtum est oppidum. Spolia īnsuper opīma dē rēge Acrōne Feretriō Iouī manibus suīs rēx reportāuit. Sabīnīs proditae portae per uirginem Tarpēiam. Nec dolō - sed puella pretium reī quae gerēbant in sinistrīs petierat, dubium clipeōs... an armillās! - illī, ut et fidem soluerent et ulciscerentur, clipeīs obruēre. Ita admissīs intrā moenia hostibus, atrōx in ipsō forō pugna, adeō ut Rōmulus Iouem ōrāret, foedam suōrum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter. Tamen furentibus interuēnēre raptae lacerīs comīs. Sīc pāx facta cum tatiō foedusque percussum, secūtaque rēs mīra dictū, ut relictīs sedibus suīs nouam in urbem hostēs dēmigrārent et cum generīs suīs auītās opēs prō dōte sociārent. Auctīs breuī uīribus hunc rēx sapientissimum statum reī pūblicae imposuit: iuuentūs dīuīna per tribūs in equīs et armīs ad subita bellī excubāret, cōnsilium reī pūblicae penes senēs esset, quī ex auctōritāte patrēs, ob aetātem senātus uocabātur. Hīs ita ōrdinātis repente, cum contiōnem habēret ante urbem apud Caprae palūdem, ē cōnspectū ablātus est. Discerptum aliquī ā senātū putant ob asperius ingenium; sed oborta tempestās Sōlisque dēfectiō cōnsecrātiōnis speciem praebuēre. Cui mox Iūlius Proculus fidem fēcit, uīsum ā sē Rōmulum adfīrmāns augustiōre fōrmā quam fuisset; mandāre praetereā ut sē prō nūmine acciperent; Quirīnum in caelō uocārī; placitum Diīs ut gentium Rōma potīrētur! B.I. Proca, rēx Albānōrum, duōs fīliōs, Numitōrem et Amūlium habuit. Numitōrī, quī nātū māior erat, rēgnum relīquit; sed Amūlius, pulsō frātre, rēgnāuit, et ut eum subolē prīuāret, Rhēam Syluiam eius fīliam Vestae sacerdōtem fēcit, quae tamen Rōmulum et Remum ūnō partū edidit. Quō cognitō, Amūlius ipsam in uincula coniēcit, paruulōs alueō impositōs abiēcit in Tiberim, quī tunc forte super rīpās erat effūsus; sed, relābente flūmine, eōs aquā in siccō relīquit. Vastae tum in eīs locīs solitūdinēs erant. Lupa, ut Fāmā traditum est, ad uagītum accurrit, īnfantēs linguā lambit, ūbera eōrum ōrī admōuit, mātremque sē gessit. Cum lupa saepius ad paruulōs uelutī ad catulōs reuerterētur, Faustulus, pāstor rēgius, rem animaduertit, eōs tulit in casam et Accae Laurentiae coniugī dedit ēducandōs. Quī adultī inter pāstōrēs prīmō lūdicrīs certāminibus uīrēs auxēre, deinde, uenandō saltūs peragrāre coepērunt, tum latrōnēs ā rapīnā pecorum arcēre. Quā rē eīs

īnsidiātī sunt latrōnēs, ā quibus Remus captus est. Rōmulus autem uī sē dēfendit. Tunc Faustulus necessitāte compulsus indicāuit Rōmulō quis esset eius auus, quae māter. Rōmulus statim ārmātīs pāstōribus Albam properāuit. Intereā Remum latrōnēs ad Amūlium rēgem perdūxērunt, eum accūsantēs, quasi Numitōres gregēs īnfestāre solitus esset; Remus itaque ā rēge Numitōrī ad supplicium trāditus est: at Numitor, cōnsīderātō adulēscentis uultū, haud procul erat quīn nepōtem agnōsceret! Nam Remus ōris līneāmentīs erat mātrī simillimus, aetāsque temporī expositiōnis congruēbat. Dum ea rēs animum Numitōris ānxium teneret, repente Rōmulus superuēnit, frātrem līberāuit, et Amūliō interfectō, auum Numitōrem in rēgnum restituit. Deinde Rōmulus et Remus urbem in eīsdem locīs ubi expositī ēducātīque fuerant condidērunt; sed orta est inter eōs contentiō... uter nōmen nouae urbī daret,, eamque regeret; adhibuēre auspicia. Remus prior sex uulturēs, Rōmulus posteā, sed duodecim, uīdit. Sīc Rōmulus auguriō uictor Rōmam uocāuit; et ut eam prius lēgibus quam moenibus mūnīret, ēdīxit nē quis uallum trānsilīret... quod Remus irrīdēns trānsilīuit; eum īrātus Rōmulus interfēcit, hīs increpāns uerbīs: "Sīc deinceps malō afficiētur quīcumque trānsiliet moenia mea." Ita sōlus potītus est imperiō Rōmulus... B.II. Rōmulus imāginem urbis magis quam urbem fēcerat... dēerant incolae! erat in proximō lucus: hunc asȳlum fēcit. Eō statim multitūdō latrōnum pāstōrumque cōnfūgit. Cum uērō ipse et populus uxōrēs nōn habērent, legātōs ad uīcīnās gentēs mīsit, quī societātem cōnūbiumque peterent. Nūsquam benignē legātiō audīta est: lūdibrium etiam additum... "quidnī fēminīs quoque as ȳlum aperuistīs? id enim compar foret cōnūbium!" Rōmulus aegritūdinem animī dissimulāns lūdōs parat: indīcī deinde fīnitimīs spectāculum iubet. Multī conuēnēre studiō etiam uidendae nouae urbis, māximē Sabīnī cum līberīs et coniugibus. Vbi spectāculī tempus uēnit, eōque deditae mentēs cum oculīs erant, tum, datō signō, uirginēs raptae sunt... et haec fuit statim causa bellōrum Sabīnī ob uirginēs raptās bellum aduersus Rōmānōs sūmpsērunt, et cum Rōmae appropinquārent, Tarpēiam uirginem nāctī sunt, quae aquae causā sacrōrum hauriendae dēscenderat. huius pater Rōmānae praeerat arcī. Titus Tatius Sabīnōrum dux Tarpeiae optiōnem mūneris dedit, sī exercitum suum in Capitōlium perdūxisset. Illa petiit quod Sabīnī in sinistrīs manibus gerēbant, uidēlicet annulōs et armillās. quibus dolōsē prōmissīs, Tarpēia Sabīnōs in arcem perdūxit, ubi Tatius eam scutīs obruī praecēpit nam... et scuta in laeuīs habuerant! sīc impia prōditiō celerī poenā uindicāta est. Rōmulus aduersus Tatium processit, et in eō locō ubi nunc Rōmānum forum est pugnam cōnseruit. Prīmō impetū, uir inter Rōmānōs insignis, nōmine Hostīlius fortissimē dīmicāns cecidit; cuius interitū cōncsternātī Rōmānī fugere coepērunt. Sabīnī clāmitābant: "Vīcimus perfidōs hospitēs, imbellēs hostēs! nunc sciunt longē aliud esse uirginēs rapere, aliud pugnāre cum uirīs." Tunc Rōmulus arma ad caelum tollēns Iouī aedem uōuit, et exercitus seu forte seu dīuīnitus restitit. Proelium itaque redintegrātur: sed raptae mulierēs, crīnibus passīs, ausae sunt sē inter tēla uolantia īnferre; et hinc patrēs, inde uirōs dēprecātae, pācem conciliārunt. Rōmulus cum Tatiō foedus percussit, et Sabīnōs in urbem recēpit. Centum ex seniōribus ēlēgit quōrum cōnsiliō omnia ageret, quī ob senīlem aetātem Senātus uocātī sunt. Trēs equitum centūriās cōnstituit; plēbem in trīgintā cūriās distribuit. Hīs ita ōrdinātīs, cum ad Caprae palūdem exercitum lūstrāret, subitō coorta est tempestās cum magnō fragōre tonitribusque... et Rōmulus ē cōnspectū ablātus est! Eum ad Deōs abīisse uulgō crēditum est, cui reī fidem fēcit Proculus uir nōbilis. ortā

enim inter patrēs plēbem seditiōne, is in contiōnem processit, et iūre iūrandō affīrmāuit Rōmulum ā sē uīsum augustiōre fōrmā quam fuisset, eumdemque praecipere ut seditiōnibus absinērent, et uirtūtem colerent. Ita Rōmulus prō deō cultus et Quirīnus est appellātus.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful