Está en la página 1de 5

CERTAMEN V DE EUROPA LATINA INDICITUR

Consortium, nomine Europae Latinae nuncupatum, quod inierunt octo lycea, nempe Brixiense ab Arnaldo, Mediolanensia a Caesare Beccaria, a Leone XIII; Triviliense a Simonide Weil; Vicetinum a Joanne Baptista Quadri; Vallisamnicum a Joanne Georgio Trissino; Passanense a Jacobo Da Ponte, quotannis proponere solet inter adolescentes eloquentiae latinae certamen, quod per vices in sede cujusque lycii celebratur.

Certaminis fines qui sint


Eo spectat certaminis institutio primum ut discipulis studiorum diligentissimis, pro eo ac merentur, debita gratia referatur; tum ut homines docti in Europa usque ad recentissimam aetatem linguae latinae societate coniuncti fuisse probentur; deinde ut in indicem scriptorum latinorum, qui praelegi in lyceis solent, recentiores quoque referantur; demum ut ostendatur quid inter rationem docendae linguae latinae et reliquas disciplinas, quae in lyciis adhibentur, intercedere possit.

Quibus in certamen venire liceat


Certamen quum iis adulescentulis inter Italos proponitur, qui quintam gymnasii classem in lyceo classico, sive tertiam aliis in lyceis frequentant, tum et discipulis Europaeis, id quod horno primum conceditur, dummodo iidem intra fines Europae Unitae vel Helvetiae post annum saeculi superioris XCIV nati sint atque in schola linguae latinae studuerint. In certamen descendent bini alumni ex una quaque schola, terni, si eorum schola Consortio est sociata; sed omnino summa sexaginta quinque petitorum non excedetur. At si forte plures adulescentes nomen dederint, quam constitutum est, pro cujusque meritis eligentur certaminis petitores, donec compleatur numerus legitimus: etenim, si alumni erunt Itali, aestimabuntur puncta, quae unusquisque tulit spatio quattuor mensium proxime actorum in litteris latinis; sed siqui inter se punctis pares exstiterint, etiam punctorum, quae quisque in reliquis tulit disciplinis, ratio habebitur. Sin autem erunt advenae, considerabitur unius cujusque alumni diligentia ab ipsius schola testificata, sed inter pares, qui primus nomen dederit, is eligetur.

Qua in re periculum faciant petitores


Certamen circa opera in Europa post eversum Romanorum imperium conscripta vertitur; petitores duos in greges pro cujusque arbitrio divisi periculum facient: alii in operis propositi conversione ex latino in italicum et in explanatione, alii in paraphrasi et in explanatione lingua latina expressis. Utrique in enodando textu, ad rogata respondentes, operam dabunt ut quum explicentur quaestiones grammaticae, tum et tempora, quibus scriptor floruit, illustrentur.

Certaminis quinti argumentum


In annum MMXII proponentur interpretandi et commentandi loci ex. Dialogorum libris IV Sancti Gregori Magni excerpti.

Quomodo venia veniendi ad certamen petatur


Scholarum potestates, quarum discipuli in certamen descendere cupierint, litteras formales scribent ad modum exempli quod ex his sitibus excerpi potest: www.liceobeccaria.it vel www.liceoarnaldo.it . Litterae, ex quibus cognoscantur alumnorum nomina, domicilia, aetates, classesque, quibus est quisque eorum adiunctus, ad sedem scribarum Certaminis, apud Institutum nomine Caesaris Beccarianuncupatum, mittendae sunt, ut inferius italice exponitur:
Segreteria del concorso Europa Latina, presso lil Liceo Classico Cesare Beccaria via Linneo 5 20145 Milano: segreteria scolastica Tel.: 02.344815 Fax: 023495034 e-mail:

certamen@liceobeccaria.it Litterae, sive per cursum publicum, sive teleisographo, sive via electronica missae, intra diem Lunae, XXI aprilis mensis a. MMXII ad Certaminis Scribarum sedem sunt afferendae. Litterae, quaecumque post diem praestitutam erunt allatae vel imperfectae relictae, reicientur.

Quando et ubi celebretur certamen


Petitores, tessera sui fidem faciente praediti, die Saturni, Maji mensis V, a. MMXII, hora IX, ad sedem lycaei a Caesare Beccaria convenient, ut rite excipiantur; tum negotiis confectis, in auditorium confluent, ubi ab hora X ad XIV periculum facient sui.

De arbitris et praemiis
Praemiis honestabuntur primi duo qui ex utroque periculo superiores discesserint, prout arbitrorum collegium sine provocatione judicaverit. Certaminis arbitri delecti sunt Juliana Boirivant, quondam doctrix apud lycium Mediolanense ab Homero appellato eademque pervestigatrix apud societatem compendiariis litteris ANSAS-NTL expressam; Joannes Giolo quondam doctor aput licyum Vicentinum a Pigafetta; Anna Postiglione, quondam doctrix apud lycium scientificum Vicentinum a Paolo Lioy; Egnatius Roi, doctor apud lycium classicum Modetinum a Bartolamaeo Zucchi; quibus arbitris praepositus est Maximus Gioseffi, litterarum latinarum in Atheneo Mediolanensi doctor. Qui superior inter omnes discesserit, praemio quingentum eurinummorum honestabitur; qui autem victori proximus in certamine fuerit, trecentos eurinummos accipiet. Praemia die Solis Maji mensis VIII, hora XI tribuentur. Siquis plura rescire voluerit, adeat sane Certaminis Scribarum sedem. Dabat Brixiae die XV Decembris mensis anno MMX Maurus Bortolotto, Consortii de Europa Latina moderator.

Ea lex certaminis esto


I. Quotannis indicitur certamen de latinitate, nomine Europae Latinae nuncupatum, quod eo spectat: a) ut diligentissimi cujusque discipuli ingenia, ipso certamine foveantur et probentur. b) ut sermo Romanorum, quippe cujus societate in Europa homines doctrina exculti diu ac recenter coniuncti fuerint, praedicetur atque in indicem scriptorum latinorum, qui praelegi in lyciis solent, recentiores quoque referantur; c) ut ostendatur quid inter rationem docendae linguae latinae et reliquas disciplinas, quae in lyciis adhibentur, intercedat. II. Certamen quum iis adulescentulis inter Italos proponitur, qui quintam gymnasii classem in lycio classico, sive tertiam aliis in lyciis frequentant, tum et discipulis Europaeis, id quod horno primum conceditur, dummodo iidem intra fines Europae Unitae vel Helvetiae post annum saeculi superioris XCIII nati sint atque in schola linguae latinae studuerint. III. Ut in certamen veniant, Itali non minus quam octo puncta in lingua litterisque latinis horno tulisse debent; Europae Unitae Helvetiaeque cives epistulas exhibere tenentur, quibus ipsorum scholae testificentur quatenus quisque in studiis latinis profecerit, nempe utrum bonus fuerit an optimus an excellens alumnus. IV. In certamen descendent non plures binis alumnis ex una quaque schola, ternis, si eorum schola Consortio est sociata; sed anno MMXI omnino summa sexaginta quinque petitorum non excedetur, inter quos non plures quam XXVII e lyciorum Consortio, non plures quam XIII ex Europa Unita Helvetiaque excipientur. V. In certamen descendere non sinuntur alumni, quorum praeceptores, aut duobus annis in universum, aut uno, si alumni lycium classicum frequentant, ante quam certamen indicatur, collegio arbitrorum asciti sint. VI. Epistulae, quibus nomina eorum dantur qui in certamen sunt descensuri, intra diem Mercurii, XXVII aprilis mensis, a. MMXI afferendae sunt ad Certaminis Scribarum sedem, apud lycaeum a Caesare Beccaria constitutam. Quibus epistulis adiciendae sunt tabulae, in quas puncta a quoque alumno Italo eo ipso anno accepta referuntur; si autem alumni sunt vel Europae Unitae vel Helvetiae cives, adiciantur unius cujusque scholarum testificationes. Discipuli qui nondum sui juris sunt, nisi parentis, seu ejus qui parentis vice fungatur, permissu non admittentur. VII. Quinque homines in arbitrorum collegium asciscuntur, quos inter moderator scholasticus vel athenei professor, qui praesidet; ceteri majore ex parte doctores lyceorum, qui sunt vel fuerunt in ministeriis scholasticis. Arbitri praesidis vicarium et scribam e numero collegarum eligunt. In emendandis alumnorum pensis, arbitri collegium dividere in partes possunt, sed judicium decretorium de communi sententia facere debent. Arbitrorum est quum scriptoris locos seligere, in quibus ponitur certamen, tum alumnorum emendare atque aestimare scripta. Unus admodum arbiter aderit alumnis, dum isti experimentum dant sui. VIII. In certamen descendent non plures binis alumnis ex una quaque schola, ternis, si eorum schola Consortio Europae Latinae est sociata. IX. Petitores inducendi sunt a praeceptore.

X. Collegio arbitrorum ascisci nequeunt praeceptores, qui munere in petitorum lycaeis funguntur. XI. Petitores duos in greges pro cujusque arbitrio divisi periculum facient. a) Alii enim locos excerptos ex operibus scriptorum, qui in Europa aetate recentiore floruerunt, ex latino in italicum interpretabuntur, tum explicabunt quaestiones grammaticas syntactitasque ac temporum, quibus fuit scriptor, historiam explanabunt. Quo autem subtilius exploretur quantum quisque diligens sit et accuratus in grammaticis, necesse erit ut is verbum e verbo, quantum quidem licet, interpretando exprimat. At sicui placuerit locum propositum non ad verbum transferre, oportet ut seorsim interpretandi rationem explicet. In explanatione autem erit ad ea, quae Collegium rogaverit, respondendum. b) Alii latine eosdem locos paraphrasi expriment, itemque latine grammaticas syntactitasque quaestiones et historiam temporum, quibus fuit scriptor, explicabunt. Istis quoque In explanatione erit ad ea, quae Collegium rogaverit, respondendum. Per singulos annos arbitri quattuor mensibus ante certamen, quis sit scriptor, circa cujus opus vertitur periculum, significabunt. XII. Anno MMXII certamen die Saturni Maji mensis V certabitur. Alumnis, ut sui periculum faciant, spatium quattuor horarum dabitur. Iisdem licet lexica adhibere atque inspicere, seu latina, seu italica, seu latinoitalica, necnon synominorum italicorum indicem. XIII. Certamen Mediolani, apud Institutum Leonianum, in aedibus juxta viam a Leone XIII sitis numeroque XII signatis, ab hora X ad XIV certabitur. XIV. Petitores, tessera legitime sui fidem faciente praediti, ab hora nona ad horam nonam et dodrantem in Instituti Leonianini sede exceptoribus nomina dabunt. XV. Ut decernendi praestetur aequabilitas, quum in periculo faciendo, tum in aestimandis alumnorum pensis, serventur leges de publicis certaminibus latae. XVI. Alumnis, usque dum periculum faciunt, in ipso auditorio, ubi dant operam certamini, jentaculum sumere licet. XVII. Petitores prohibentur quominus ex auditorio, ubi faciunt sui periculum, tres horas ab inchoato certamine egrediantur. XVIII. Arbitrorum collegium vigilabit certamini, ut rite legitimeque celebretur; licet arbitris idcirco adiutores adhibere. XIX. Praemiis honestabuntur primi duo, qui ex utroque periculo superiores discesserint, prout arbitrorum collegium sine provocatione judicaverit. XX. Qui superior discesserit, praemio quingentum eurinummum honestabitur; qui autem victori proximus in certamine fuerit, trecentos eurinummos accipiet. XXI. Mediolani die Solis, Maji mensis VI, hora XI victores renuntiabuntur, praemia tribuentur.

XXII. Si forte duo in aequa laude ponentur, praemium dividetur. Si praemium tribuetur nullum, pecunia collegii arbitratu in anni insequentis certamen seponetur, ut augeatur summa. XXIII. Petitoribus tradetur diploma, quo quisque eorum in certamen descendisse comprobetur. XXIV. Petitores omnia sibi suscipient, quae in habitationes, victus, viatica impendentur. Tamen moderatores Istituti, in quo celebratur certamen, rogantibus praesto erunt, quo facilius habitacula commoda parvique pretii invenire possint.