P. 1
historia 1-5

historia 1-5

|Views: 107|Likes:
Publicado porConsaluus

More info:

Published by: Consaluus on Jan 04, 2012
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

02/20/2013

pdf

text

original

EX HISTORIA APOLLONII REGIS TYRI (AVCTORE IGNOTO) CAPITVLA I-V DEPROMPTA NOTISQVE ILLVSTRATA

I In cīuītāte Antiochiā rēx fuit quīdam nōmine Antiochus, ā quō ipsa cīuitās nōmen accēpit Antiochia. Is habuit ūnam fīliam, uirginem speciōsissimam, in quā nihil rērum nātūra exerrāuerat, nisi quod mortālem statuerat.

speciōsa=fōrmōsa exerrāre=aberrāre statuere=facere

Quae dum ad nūbilem peruēnisset aetātem et speciēs et fōrmōsitās crēsceret, multī eam in mātrimōnium petēbant et cum magnā dōtis pollicitātiōne currēbant. et cum pater dēlīberāret cui potissimum fīliam suam in mātrimōnium dāret, cōgente inīquā cupīditāte flamma concupiscentiae incidit in amōrem fīliae suae et coepit eam aliter dīlīgere quam patrem oportēbat. quī cum luctātur cum furōre, pugnat cum dolōre... uincitur amōre! excidit illī pietās, oblītus est sē esse patrem et induit coniugem.

nūbilis aetās, cum licet uirō nūbere speciēs= fōrmōsitās, pulchritūdō dōs, dōnum marītī quī uxōrem dūcit pollicitātiō=prōmissum dēlīberāre=cēnsēre inīquus=nōn aequus cōgente inīquā cupīditāte, dum cōgit/premit eum inīqua cupīditās aliter=aliō modō incidit<in+cadit coniū(n)x (gen.coniugis)= marītus et uxor induit coniugem, gerit persōnam coniugis

Sed cum suī pectoris uulnus ferre nōn posset, quādam diē prīmā lūce uigilāns inrumpit cubiculum fīliae suae, famulōs longē excēdere iussit, quasi cum fīliā sēcrētum conloquium habitūrus, et stimulante furōre libīdinis diū repugnantī fīliae suae nōdum uirginitātis ēripuit, perfectōque scelere ēuāsit cubiculum. puella uērō stāns dum mīrātur scelestī patris impietātem, fluentem sanguinem coepit cēlāre: sed guttae sanguinis in pauīmentō cecidērunt.

prīmā lūce=māne, albente Aurōrā uigilāre=nōn dormīre famulus=seruus excēdere=abīre quasi conloquium habitūrus, tamquam colloquium habēre uellet libīdo=cupīditās diū=per multum tempus repugnāre=nōlle (nōn uelle) ēuādere (<ē+uādere)=celeriter exīre mīrārī=stupēre cēlāre=occultāre pauīmentum=solum

II Subitō nūtrīx eius introīuit cubiculum. ut uīdit puellam flēbilī uultū, aspersō pauīmentō sanguine, roseō rubōre perfūsam, ait: “quid sibi uult iste turbātus animus?” puella ait: “cāra nūtrīx, modo in hōc cubiculō duo nōbilia periērunt nōmina.” nūtrīx ignōrāns ait: “domina, quārē hoc dīcis?” puella ait:“ante lēgitimam meārum

nūtrīx=ancilla introīre=intrāre flēbilī uultū puella, puella flēns (flēre=lacrimāre) aspergere=diffundere aspersō pauīmentō sanguine cum sanguis apergeret solum

nūptiārum diem saeuō scelere uiolātam uidēs!” nūtrīx ut haec audīuīt atque uīdit, exhorruit atque ait: “quis tantā frētus audāciā uirginis rēgīnae maculāuit torum?” puella ait: “impietās fēcit scelus.” nūtrīx ait: “cūr ergō nōn indicās patrī?” puella ait: “et ubi est pater?” et ait: “cāra nūtrīx, sī intellegis quod factum est... periit in mē nōmen patris! itaque nē hoc scelus genitōris meī patefaciam, mortis remedium mihi placet. horreō nē haec macula gentibus innōtēscat.” Nūtrīx ut uīdit puellam mortis remedium quarere, uix eam blandō sermōnis conloquiō reuocat, ut ā propositae mortis immānitāte excēderet, et inuītam patris suī uoluntātī satisfacere cohortātur.

ait=dīcit periērunt=mortua sunt quārē=cūr saeuus=crūdēlis, immānis exhorrēre=stupēre audāciā frētus=audāx maculāre (<macula)=foedāre torum=lectus scelus (gen. sceleris)=crīmen indicāre=nūntiāre patefacere=rem patentem (<patēre) facere, aperīre itaque=ergō horreō nē... innōtēscat, timeō... utinam ignōtum crīmen sit apud aliōs! immānitās=crūdēlitās inuītus<->libēns

III Quī cum simulātā mente ostendēbat sē cīuibus suīs pium genitōrem, intrā domesticōs uērō parietēs marītum sē fīliae glōriābātur. et ut semper impiō torō fruerētur, ad expellendōs nūptiārum petitōrēs quaestiōnēs prōpōnēbat dīcēns: “quīcumque uestrum quaestiōnis meae prōpositae solūtiōnem inuēnerit, accipiet fīliam meam in mātrimōnium. quī autem nōn inuēnerit, dēcollābitur.” et sī quis forte prūdentiā litterārum quaestiōnis solūtiōnem inuēnisset, quasi nihil dīxisset, dēcollābātur et caput eius super portae fastīgium suspendēbātur. atquī plūrimī undique rēgēs, undique patriae prīncipes propter incrēdibilem puellae speciem contemptā morte properābant.

simulatā mente=dissimulāns ostendere=mōnstrāre pius=probus genitor=pater paries (gen. parietis)=mūrus domūs glōriāri=glōriōsē dīcere impius torus=scelerātus lectus fruī=ūtī ad expellendōs nūptiārum petitōres, ut expellerentur iī quī fīliam dūcere uellent inuenīre<->perdere dēcollāre (dē+collum)=collum scelestī hominis secāre/caedere sī quis=sī aliquis fastīgium portae=summa porta, pars summa portae plūrimī rēgēs=māximus numerus rēgum undique=ex omnibus partibus/locīs

IV Et cum hās crūdēlitātēs rēx Antiochus exercēret, quīdam adulēscēns locuplēs ualdē, genere Tyrius, nōmine Apollōnius, nāuigāns attingit Antiochiam, ingressusque ad rēgem ita eum salūtāuit: “auē, domine rēx Antioche!” et ait: “ quod pater pius es, ad uōta tua festīnus peruēnī; rēgiō genere ortus petō fīliam tuam in mātrimōnium.” rēx ut audīuit quod audīre nōlēbat, īrātō uultū respiciēns iuuenem sīc ait ad eum: “iuuenis, nōstī nūptiārum condiciōnem” at ille ait: “nōuī et ad portae fastīgium uīdī” rēx ait: “audī ergō quaestiōnem: scelere uehor, māternam carnem uescor, quaerō frātrem meum, meae mātris uirum, uxōris meae fīlium: nōn inueniō.” iuuenis acceptā quaestiōne paululum discessit ā rēge.

crūdelitātēs exercēre=crūdēlis esse locuplēs (gen. Locuplētis) pecūniōsus attingere terram=peruenīre ingressus, cum accēderet uōtum=id quod uolumus festīnus=celeriter genus rēgium=familia rēgum ortus (<orīrī)=nātus respicere=uidēre nōstī=scīs scelere uehor=scelus mē uehit māternam carnem uescor=carnem mātris edō acceptā quaestiōne=postquam

quam cum sapienter scrūtārētur, fauente deō inuēnit quaestiōnis solūtionem, ingressusque ad rēgem sīc ait: “domine rēx, prōposuistī mihi quaestiōnem, audī ergō solūtiōnem. quod dīxistī 'scelere uehor', nōn es mentītus: tē respice! et quod dīxistī 'māternam carnem uescor' nec et hoc mentītus es: fīliam tuam intuēre!”

accēpit quaestiōnem quam [questiōnem] cum sapienter scrūtārētur fauēre=amīcus, propitius esse fauente deō, cum eī deus fauēret mentīrī (perf. mentītus esse)=falsa uerba/mendācia dīcere intuērī=uidēre

V Rēx ut uīdit iuuenem quaestiōnis solūtiōnem inuēnisse, sīc ait ad eum: “errās, iuuenis, nihil uērum dīcis. dēcollārī quidem merēberis, sed habēs trīgintā diērum spatium: recōgitā tēcum. et dum reuersus fueris et quaestiōnis meae prōpositae solūtiōnem inuēneris, accipiēs fīliam meam in mātrimōnium.” iuuenis conturbātum habēbat animum, parātamque habēns nāuem ascendit, tendit ad patriam suam Tyrum.

dēcollārī merēberis, dignus eris arboris īnfēlīcis! recōgitāre=iterum iterumque cōgitāre dum reuersus fueris, cum rūrsus uēneris ad mē tendere ad locum=īre

You're Reading a Free Preview

Descarga
scribd
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->