P. 1
Epistula ad SEEC Sodales Mittenda

Epistula ad SEEC Sodales Mittenda

|Views: 61|Likes:
Publicado porÓscar Ramos Rivera

More info:

Categories:Types, Reviews
Published by: Óscar Ramos Rivera on Nov 05, 2011
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

11/05/2011

pdf

text

original

Legione, die 9 mensis Iulii a. D.

MMXI

Salvete omnes amici sodales foventes curantesque Societatem nostram Hispanam Studiorum Classicorum qui estis! Moderatoribus Societatis apud nos consultis probantibusque eorumque sub nomine agens multorumque aliorum sodalium opinionem sententiamque sequens eo audaciae processi, ut universis vobis hanc emittam epistulam, quae eo tantum tendere videtur, ut liberrimo animo omnibusque ambagibus soluti sincerissimam dilucidamque aperire nostram sententiam possimus. Qua enim de re talia faciendum fortasse requiratis: en itaque argumentum, de statu nostrae Societatis deque ratione sive methodo eius administrandae utrum optimum nunc temporis sit necne disputandum est. Plurimi enim inter nos, si rumoribus in dies frequentioribus credendum est, evadunt qui credant res ad Societatem melius efficaciusque solito pertinentes faciendas, dummodo ante oculos illud ponamus nostros, quod rarissimi nunc temporis sunt qui sessiones conveniant frequententque, cuius rei variae diversaeque afferri solent causae: Prima autem inter alias causa, ut videtur, illa est reputanda, quae ad rationem in argumento materiamque sessionis constituendis adhibitam pertinet: non satis constare quo discrimine sive iudicio argumentum cuiuscumque sessionis instituatur, qua de causa hic professor profestrixve neque ille acroasim habiturus selectus sit, cur denique orator sive praelector de hac re neque de unaquaque alia locuturus sit. Melius autem efficaciusque si antea argumenta idonea aptioraque unicuique nostri, quantum fieri potest, apertissima haberes, si itaque oratorem ad rem, neque in contrarium, dispositum haberemus. Quid autem de indole origineque oratorum dicamus? Nonne apud nos ei sodales periti doctioresque sint tales, qui optima utilissimaque et narrare et communicare magno usi omnibus valeant? Quae ergo alios eosque remotos arcessendi diuturna est necessitas? Sed iam oppugnatores, neque immerito, conclamare audimus!: et quomodo, dicite inquiunt- argumenta illa eaque oportunissima praecognoscere a vobis valeamus, ei qui nunquam verbum ullum neutro sensu proferre vultis? Deos deasque omniscientes nos esse habetis prosequuntur illi- qui mentes vestras ad placita cognoscenda penetrare possimus? Habemus ergo mea sententia, ut patet, rem sat vexatam sedulo tractandam disputandamque… Secunda autem causa illa esse creditur, quae ad naturam speciemque sessionum habendarum pertinet: multi ergo opinantur nos non solum acroases auscultare aut proferre, alias quoque utiles iucundasque res facere debere: quin experientiam nostram, academicam dico, apud discipulos ortam coram sodalibus aperiamus? quin seminaria instituamus quaedam simplicissima, quibus res utiles communicare inter nos possimus? quin denique prandia aut cenas, aliave simillima, una agamus, optima quae usum atque consuetudinem agendi coniungendique est occasio? Iam ad tertiam venimus causam, quae ad frequentiam sessionum celebrandarum sive tempore in sessionibus celebrandis seligendo posita est. Multi ergo opinantur sessiones quas duas unoquoque anno celebrare solemus, ad vitam sodalium tam congruentes semper non esse.

Quae quaestio, momenti non tanti quae sit, etiam habendam consulendamque esse haud pauci credunt. Quartam denique eamque minoris momenti iam tractamus causam: de loco aptiore ad sessiones conventusque habendos disputandum est! Constat enim plurimos ex nobis esse, quibus longinquitas ea, qua Facultas ad Philosophiam Litterasque ab urbe media Legionensi distat incommodum sive obstaculum tale videatur, quin sessionibus interesse ei haud facile valeant.

Hactenus autem de causis eis, quibus quasi secessio vel divortium nonnullorum sodalium a Societate nostra eiusque actis agendisque rebus explicari possit. Attamen nobis quasi medelam remediumque huius morbi ficturis daturisque sat alienum absonumque illud visum esset, nos tantum morbi signa neque simul eius remedia quaedam aliquatenus saltem efficacia afferre conaturos. Qua enim de causa, en vobis nonnulla quae proponimus remedia sumenda: Primum omnium necesse credimus sodales sociosque universos anno scholare unoquoque ineunte palam atque manifeste suam aperire de multis opinionem: quot qualesque Societas res apud nos constituere illo anno debeat, quales homines eas res acturi sive conducturi melius efficaciusque possint arcessendi, quanta debeant conventus temporis frequentia celebrari, ubinam denique gentium urbisque coetus sive sessiones celebrandae sint. Ad quas singulas res conficiendas varia nobis offeruntur communicationis sive expressionis instrumenta:  Oportet forte moderatores nostri in initio anni scholaris singulis sodalibus sociisque singulas mittere pagellas, quibus impletis consilia necessitates oportunitates sententias faciendas unusquisque remittat. Singulas enim sessiones ocassiones optimas huius rei faciendae fore bene credimus. Adde etiam illud, quod Societas inscriptionem cursualem electronicam habet (jesus.nieto@unileon.es) qua usi socii opiniones de quibuscumque aperire semper possint. Habemus denique paginam interretialem (http://seeclegionensis.blogspot.com/) ubi consilia nostra diversa aut commentaria quaedam in lucem sint edenda.

 

Alia multa sine dubio addenda credimus exstare: ecce autem in praesentia nonulla ea, quae necessaria plurimi quam primum putant facienda. Deus ergo bene velit res futuras aliquantulum diversas processuras pro necessitate saluteque nostrae Societatis Hispanae Studiorum Clasicorum, quam omnes in oculis gerimus nostris…

Salvete quam optime omnes sodales amicique!

Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos more Hispano) pro occasione agens

You're Reading a Free Preview

Descarga
scribd
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->