Está en la página 1de 3

ITER BULGARICUM Diebus 13-17 mense Octobris anno 2209 Hoc iter feliciter habitum est a die 13 in diem

17 mensis Octobris in anno 2009. Philippopolis (aliter Trimontium) est urbs Bulgarica circa 375 000 incolarum in provincia Thracia sita. Nomen quod civitas in anno 342 ante Christum natum accepit Filipopolis fuit.Id ei dedit Filipus Macedonicus, qui eam novam urbem condidit supra antiquam urbem Traciam Eumolpiam. Postea urbs Trimontium Romana, Pulpolea Eslava, Felibe Otomana et tandem Plovdiv Bulgarica facta fuit. Nostrum ad Filippopolin iter incepit in urbe Cartagonova,in Hispania sita, inde ad urbem Lucentum autocineto abiimus et illinc aeroplano in urbem Sophiam per aere euntes pervenimus sodalis mea Carolina magistral linguae anglicae et ego qui sum Benedictus; Illic nos exspectabant sodales nostrae ex Italia provenientes Margherita et Carla et cuncti iter fecimus taxiraeda ad Filippopolin, in itinere,lingua Anglica loquentes, gratissimum colloquium habuimus et illo vespere cenam sumimus quattuor in cenaculo deversorii Imperialis .( die XIII) Postridie sodales nostros ex urbe Constantinopolitana Songul et Munus ( veniam peto si haud bene scripta sunt eorum nomina) cognovimus et accepti fuimus a nostris anphitruonis Bulgaricis cum quibus amoenum colloquium habuimus in amplo deversorii atrio. Post meridiem grex nostra periegetarum lustrationem mediae urbi pergit , mirum est e vi in viam per hanc antiquissimam urbem ambulare et diversas eius gentes laborantes et cotidianum victum quaerentes videre. et postquam cenam sumimus ad deversorium fessi sed laeti pervenimus.( die XIV) Postero die convenimus obviam amphitruonis nostris Maria Evelinaque magistrae ambae linguae Anglicae in Lycaeo Architecturae, Constructionis et de terrae mensura Scientiae Filippopole sito, tunc quoque occurrimus collegis Hungariensis Roberto et Annae et , grege tota denique conventa, (nam duo participes ad congressum e Rumania provenientes non convenire potuerant), colloquium inter collegas nostros habuit de legendi incitando in singulis bibliothecis et ut sententiae diversae ad libros a discipulis in bibliothecis legendos fovendum essent. Postea omnibus placuit ut ad Lycaei bibliothecam visendum adiremus , perfecta hac brevi excursione per
1

Lycaeum petimus ad cauponam ubi optimum prandium sumimus. Post meridiem lustrationem fecimus antiquae partis urbis et pervenimus usque ad antiquum theatrum romanum quod mirabile modo servatum est, inde ambulantes pervenimus ad diversorium et nos paravimus ad cenam sumere in typica caupona Thracia, illic cibum et vinum excellentem degustare et magno gaudio eorum saltus locales videre potuimus ( XV) Veneris die omnes participes programmae Comenii alterum congressum de lectura fovenda habuimus et decretum est ut quisquis librum quendam patriae suae qui quoque in anglica lingua traductus esset proponeret .Hoc congressu habito, ambulantes abiimus ad bibliothecam municipalem IVAN VASSOV cognoscendam et inde exeuntes locum quaerentes prandii aptum pervenimus ad cauponam amoenissimam a nostris amphitruonibus cognitam ; ibi invocationem fecimus ut breviter iterum conveniremus. Iam post meridiem alteri aberunt ad Sofiam urbem visitandam alteri per Filippopolin ambulavimus tabernas diversas videntes ad obsequios aliquos emendos. Illa nocte cenam habuimus nos et sodales nostri hungarienses in deversorio et noctem memorabilem fuisse memini . denique Carolina et ego regredimur ad cubiculos deversorii ad somnium conciliandum, nam secunda vigilia iter faciendum est nobis autocineto ad Sofiae aeroportum ad aeroplanum sumendum et inde per aere iterum redeuntes pervenire ad Matritim et illinc iterum ad Lucentum sic eo modo fuit iter nostrum ad Bulgariam ,terram humidam et gelidam, sed plenam quoque gentium bonarum amabiliumque, Semper nobis erit memoria eius gentium et locorum. Benedictus hanc narrationem ad totum gregem Programmae Comenii dicat. Omnibus curate ut bene valeatis!

También podría gustarte