Está en la página 1de 4

John P. Piazza, M.A. ad paginam domesticam Narratio de itinere Latino mea anno MMV.

Versio altera, aliquibus erroribus correctis, scripta mense augusti. Iter facere in Europa non possum sine Latintate. Ergo, itinere franco-gallica cum uxore constituta, necesse fuit mihi breviter in Italia ambulare, ut amicos notos et novos qui Latinitatem colunt viderem. Profectus sum un septiman prius quam uxor, quae noluit inter Latinistos versari. Perveni aeroplano a civitate S. Francisci Novum Eboracum, deinde Madritum, et postremo Romam. Iter longum, sed querelas non habui propter paucam pecuniam solutam pro tessera mea. Soleo cum amico bono Federico DAgostino manere Romae, qui multos abhinc annos condiscipulus patris mei fuit apud universitatem Berkeleiensem, et nunc est tamquam avunculus mihi. Federicus, quamquam nunc magister sociologiae est in universitate Romana nomine Sapienza, bene scit Latine quod olim fuit sacerdos. In Consilio Secundo Vaticano, electus e st notarium esse propter Latinae facultatem, ergo etiam nunc sine difficultate potest Latine mecum loqui, et eum valde delectat audire me Latine loquentem. Primo die Romae, ad diaetam Federici adveni cum impedimento, sed ille abfuit propter laborem. Ergo, profectus sum ad ludum Reginaldi. Post mediam horam, aulam universitatis Gregorianae intravi, ubi sedebant Reginaldus et quinque tirones Latine legentes. Statim Reginaldus me agnovit salutavitque, deinde ad sententiam Latinam revenit. Consedi ludum sequens, paginam tenens et legens. Postea, eum comitatus in taxiraeda, quoniam ille non procul a Federico habitat in regione nomine Monteverde, quae est in colle Ianiculo. In via, locuti sumus de variis rebus, praecipue de Pontifice novo qui nuperrime electus est. Dixit eum bene Latinam scire, sed nescit de futuro statu linguae, Benedicto regnante; videbimus. Paucam post moram, Federicus domi aderat, et licebat mihi impedimentum relinquere et paus frui. Valde fessus, sed negotium est auxilium pro temporis mutationis fatigatione. Nocte bene dormivi. Proximo die mature surrexi studio affectus propter amicum novum videndum. Annula Llewellyn dux Rusticationis Californianae, qui me docuit Latinam vivam, nonullos annos versata est apud universitatem Salesianam Romae, et euis magister nunc est bonus amicus. Semper videbam Annulam cum illo loquentem telephonice, et valde volui eum invenire in proximo itinere Romae. Ea dedit mihi inscriptionem cursualem Magistri, et paulo postea commercium electronicum incepimus. Magister nuncupatur Cletus Pavanetto. Per multos annos fuit dux in officina ubi Reginaldus laborat, et nunc,

quamquam rude donatus est, non solum docet Latinam Graecamque in universitate, sed etiam editor comentarii nomine Latinitas est. Illo die, lentiter ambulavi ad plateam S. Petri per Ianiculum. In via,

pausam feci apud monumentum Garibaldensem, et miratus sum totius Urbis spectaculum. Numquam vidi civitatem tam pulchram. Sol matutinus lucebat, omnia tecta illuminans. Spectaculo Urbis viso, laetissimus

collem descendi, non sine moris apud quercum poetae Tasonis et fontes ad aquam Romanam ab aqueductis antiquis vectam bibendam. Mature adveni Vaticanam et cartulas scripsi et misi ad amicos Americanos. Tempore consumpto, ad fontem appropinqavi ubi virum rotundum subridentem vidi et statim salutavimus. Cafe breviter capt, me invitavit in officinam suam. Aliquas horas locuti sumus de munere eius, de Latinitate, de libris bonis Latinis, et copiam vel montem librorum Latinorum mihi dedit, propter benignitatem sua Gavisus sum m. tandem aliquando habere librum eius Elementa Linguae et Grammaticae Latinae cuius editio sexta nuper in luce missa est, etiam dedit mihi libros quos numquuam cognovi, scriptos a viris illustribus ignotisque laborantibus in Vaticano et pulchre scribentibus. Unus liber narrationum valde me delectabat legere postea in itinere meo, scriptus a Iospeho del Ton. Narrationes insunt de omnibus rebus et praecipue placet narratio de ambulatione pedibus a Vaticano usque ad Ianiculum in qua scripsit de re bus a me visis. Etiam scripsit de Vergilio et amicitia. Solum in traditione Ecclesiae fieri posunt magistri qui ita bene Latinam sciunt, ut possint pulchre Latine scribere, tamquam magistri linguae hodiernae. Sententi me, est peritiae vera definitio. Paulo postea, lagoenam vini spumantis cepit ex frigidario et bibimus. Cum tempus discendi venit, veri amici eramus, et valediximus non sine imagine capta. Deinde, paulum tempus gessi in Foro Romano, ubi semper cogitavi de verbis a Petrarch scriptis: Vere maior fuit Roma, maioresque sunt reliquiae, quam rebar. Sed paulo postea laboravi nasu oculisque propter allergiam. Necesse fuit mihi fugere salutis caus. Mirum est, quod ego magister Latinae non possum versari in Foro ipso! Itinere Romano perfecto, profectus sum Neapolin ad alios amicos videndos. Est familia optima, quae habitat in media parte urbis. Domina linguae Anglicae magistra est in Lyceo, et maritus eius magister theologiae in universitate est. Parentes sunt, et liberi studia gerunt in universitate et lycio. Necesse fuit omnibus liberis multos per annos Latinam et Graecam studere, et mirati sunt me Latinitate fruentem et docentem. Ut nuper audiveram, domina nomine Maria Pia est amica Aloisii Miraglia, qui volueram visitare post iter Neapoli. Treis abhinc annos, narrationem Rebeccae Mead de Aloisio et Reginaldo ei monstravi, et ea invitaverat Aloisium ad ludum suum. Mundus Latinus parvus est! Post unam noctem, perveni Montellam. Necesse fuit mihi ire raed long ad Avelinum, et Aloisium me ceperat in autoraeda sua. Adveni ad villam eius die solis, quando itinera facere solent in regione. Septiman praeterit, venerunt ad Paestum, et hoc die, consilium fuit ad sylvas eundas. Ambulavimus in ipsas silvas ubi fortasse Vergilius ipse opera bucolica scripserat. Post paulum iter pedibus, sedimus in terram, et legimus ex libris Maronis bucolicis et litteris Senecae minoris. Uterque pulchre scripserunt de natura, et valde illis litteris fructi sumus sub tegmine fagi. Aloisius bene explicavit narrationes, et Latine locuti sumus his de rebus. Postea, panem et caseum comedimus, et plus ambulavimus. Discipuli ex multis partibus orbis terrarum venerunt. Tres Albani sunt, duo e Moravia, unus

ex Estonia, et unus Americanus quem inveni anno praeterito Kentucki e apud Terentium. In diebus, a omnes discipuli varia studia gerere solent, quod necesse est illis varia perficienda facere, exempli grati , alii gradus in universitate faciunt, vel oportet aliis linguam Italicam vel Anglicam discere. Discipuli se vel alios docent. Inveni tres discipulos librum Athenaze legentes in horto. Solent linguam Graecam studere Latine, quod non facile est! Alius scribebat parvam editionem Lucretii modo rbergiano. In tempore

otioso, licuit mihi perscrutari bibliotecam magnam villae, et miratus sum libros multos qui pertinent ad Latinitatem docendam, et de omnibus aliis rebus. Post meridiem omnes conveniunt in aulam ad ludos participandos. In ludis, colloquuntur variis de rebus: de litteris, de rhetorica, de historia, de philosophia, e tc. tantum Latine. Alii magistri solent academiam frequentare lectionis caus. In septimana peracta, David Morgan versatus est inter illos, et lectiones fecit Latine variis de rebus. Aliquae occasiones fuerunt mihi cum Aloisio loquendi Latine de modo suo et de statu Latinitatis in Italia et in mundo. Locutus est mecum etiam de academia sua, et consilio ad academiam crescendam. Etiam, narraviit de vita et educatione sua. In ultimo anno Lycii venit ad academiam classicam in insula parva nomine Vivara ubi modorustici habitavit in communitate discipulorum tredecim annos. Illic, didiscit multa et locutus est Latine et Graece, et potuit omnibus auctoribus frui. Duos post dies, necesse fuit mihi discedere, et Aloisius me vexit raed su ad stationem raedae longae. In via, locuti sumus de latinitate, de aliis magistris, et de utilitate Latinitatis vivae. Etiam mihi dedit narrationes suas de ratione et arte vivo modo docendi. Miratus sum hospitalitatem eius et nunc non solum amicos novos, sed familiam Latinam habeo. In Gallia Tempore in Italia fructo, profectus sum ad Francogalliam, ut aliquod tempus sumerem cum uxore. Sed, fuit etiam occasio Latine loquendi, quam resistere non potui.. Dum domi eram, nuntium misi ad gregem Latinam electronicam in quo dixi me adventurum esse Galliam, praecipue Lutetiam (id est Paris) et me velle magnopere invenire aliquos Latine loquentes. Unus respondit, nomine Vilhelmus duCasse, quo quoque versaturus est Lutetiae illo tempore. Ergo constituimus vicissim compellare. Illa in urbe, convnimus et multum locuti sumus. Primo in taberna deinde in popina. Dixit mihi se discipulum esse in universitate Kentuckiana, ubi Latinitatem colit cum Terentio et aliis amicis meis. Mundus Latinus parvus est. Valde placuit eius narrationem audire, quoniam, sicut me, sero incipiebat Latinitatem colere. Etimasi Latinam studuit apud lycaeum, magna cum difficultate studuit, quamquam tres linguas iam cognovit. Non erat linguae causa, sed modi docendi. Linguam reliquit post lycaeum. Deinde, post multos annos, ille invnit Davidem Morgan et alios qui Latine loquuntur et vivo modo docent. Post paucos annos aud illos in America, et apud Aloisium in accademia eius, facultatem cepit, et nunc bene loquitur Latine sine anxietate. In popina, invenimus alium virum, nomine Daniel Blanchard, qui optime Latine loquitur. Ille est cantator, sed pater eius erat professor litterarum classicarum in universitat Sorbonensi, et voluit filium eius dicere sicut Michel du Montaigne. Ergo, Daniel multos annos Latine loquebatur, et loquitu sicut Romanus r

antiquus. Postea, vidi situm eleectronicum ab eo et aliis factum. Ibi, potes iter virtuale facere. Proh dolor, modo fuit cena Latina Lutetiensis, sed cenam optimam parvam habebamus, et melius urbe fructus sum. Necesse est mihi finem facere cum aliquibus verbis de experientia mea. Generatim, nunc multo certior sum quod lingua Latina est verus modus verae communicationis inter homines. Non possum fluenter Latine loqui, sed fieri potest ut alios invenire et bene cognoscere possim. Vix umquam Italice vel Anglice locuti sumus, sed non necesse fuit loqui solum de rebus Latinis vel grammaticis, sed colloquia nostra pertinebant ad omnes res humanas. Etiam, inveni parvam communitatem hominum academicorum in vero et antiquo sensu. Non solum peritissimi sunt in Latinitate, sed optimissimi et carissimi sunt, et semper volunt amiciti frui cum aliis qui Traditionem Latinitatis amant. Me sensi sicut Erasmum vel Thomam More, vel alios academicos in temporibus antiquis (quaamquam ego ipse non tam peritus sum), qui potuerunt in omnibus universitatibus Europaeis convenire ad colloquendum et amicitiam faciendam. Bonum iter fuit! Non Ciceroniano modo scribere conatus sum, sed nolo errores magnos face Si errores vides, fac re. nuntium, quaeso. Mox plus scribam et plures imagines habeo.

También podría gustarte