Está en la página 1de 2

LLPSI: Familiae Rōmānae Capitulum XI.

CORPVS HVMAVM

Capitulum XI. CORPVS HVMAVM1


LECTIOIS I COMPEDIUM (VV. 1-42):

Corpus hūmānum quattuor membra habet: duo bracchia et duo crūra. Etiam habet duās manūs et
duōs pedēs, unum caput in quō oculī et aurēs, nāsus et ōs sunt. Super caput capillus et suprā oculōs
frōns est; īnfrā oculōs genae sunt. Post frontem est cerebrum. In ōre rubra labra et lingua et dentēs
albī īnsunt. Sub collō est pectus in quō cor et pulmōnēs sunt. In corde est sanguis cuius color est
ruber ; īnfrā pulmōnēs est iecur et venter, quae sunt viscera hūmāna. Homō quī corpus hūmānum
bonum nōn habet, nōn sānus, sed aeger est. Quīntus super lectum iacet, quia pēs eius aeger est.
Aemilia apud eum sedet et Syra apud lectum stat.

Quaestiōnēs:
1. Quae sunt membra corporis hūmānī ?
2. Ubi est cerebrum ? 3. Quid est in pectore ?
4. Ubi est ventre ? 5. Cūr Syra male audit ?
6. Cūr Quīntus cibum sūmere nōn potest ?
7. Estne Quīntussōlus in cubiculō suō ?
8. Quid est medicus ?
9. Quid māter filiō aegrō dat ?
10.Cūr Quīntus mālum nōn ēst ?

LECTIOIS II COMPEDIUM (VV. 43-91):

Iūlius medicum arcessit quī Tūsculī habitat. Servus nomine Syrus cum medicō ad vīllam revenit.
Iūlius medicum dūcit ad cubiculum Quīntī, quī super lectum iacet et dormit. Cum puer oculōs aperit,
medicum adesse videt et timet. Medicus Quīntum ōs aperīre atque linguam ostendere iubet. Is inter
dentēs albōs unum nigrum videt, sed puer dicit dentem nōn dolēre, sed pedem et caput. Medicus
pedem eius digitō suō tangit : « Ei, ei ! Pēs dolet ! – clāmat Quīntus»

Quaestiōnēs:
11. Quō Iūlius servum suum īre iubet ?
12. Quō it Iūlius cum medicō?
13. Cūr Syra verba medicī audīre nōn potest ?
14. Dīc vocābulum vel sententiam contrāriam:
14.a. sedēre ↔ 14.c. super ↔
14.b. bene ↔ 14.d. suprā ↔ 2
15. Suntne sānī dentēs Quīntī?
16. Quid dīcit Quīntus?

LĒCTIŌIS III COMPEDIUM (VV. 92-139) :

Medicus cultrum ad bracchium puerī appōnit et venam aperit. Quīntus perterritus est, quia
sanguinem rubrum dē bracchiō fluere sentit. Medicus puerum oculōs aperīre iubet, sed Quīntus
quiētus super lectum iacet ut mortuus. Medicus dīcit ‘Quīntum spīrāre et cor eius palpitāre’ Ergo
puer vīvit. Aemilia et Syra Quīntum vīvere gaudent. Māter sanguinem dē bracchiō filiī dēterget atque
1
Cf. CORPORIS HVMANI EXTERNA MEMBRA (cf. Michael Pexenfelder, Apparatus eruditionis tam rerum quam uerborum per
omnes artes et scientias. - Nürnberg: Michael & Joh. Friedrich Endter, 1670, pp. 103-107) <http://sandra-
ramosmaldonado.blogspot.com/2007/09/corporis-humani-externa-membra.html>
2
Discrīmen inter “super” ac “suprā”: addiunctam explanatiōnem vidēte.

Sandra Ramos Maldonado 05/2010 (sandra.ramos@uca.es) [PIE22]


LLPSI: Familiae Rōmānae Capitulum XI. CORPVS HVMAVM

iubet ‘Syram aquam arcessere’. Ancilla revenit cum pōculō aquae plēnō. Nunc filius nōn modo pede,
sed etiam bracchiō aeger est. Iūlius et Aemilia medicum stultum esse putant.

Quaestiōnēs:
17. Cūr medicus Quīntum oculōs claudere iubet?
18. Cūr Syra putat Quīntum esse mortuum?
19. Quō medicus manum appōnit et quid sentit?
20. Quid dīcit Quīntus cum māter sanguinem dēterget?
21. Quid Aemilia Syram arcessere iiubet?
22. Cui Aemilia aquam dat ?
23. Cūr Quīntus medicum abesse gaudet?
24. Quid Syra de medicō putat ?
25. Num Aemilia medicum crassum filium aegrum sānāre posse putat?

GRAMMATICA LATIA : Accūsātīvus cum īnfīnītīvō:3

a) Recitātiō ā fīne:
a.1. videt, audit, sentit Medicus Quīntum oculōs claudere iubet. 1
a.2. iubet
a.3. dīcit ---------------------------- 2
a.4. putat --------------------------------------- 3
a.5. gaudet ---------------------------------------------------- 4
a.6. necesse est

b) Suppositiō: Medicus Quīntum oculōs claudere iubet.


caput movere
lacrīmāre
ōs aperīre
linguam mōnstrāre

c) Suppositiō cum infletiōne: Medicus Quīntum oculōs claudere iubet


Mārcus
puer crassus
homō
puella

d) Commūtātiō: Quīntus oculōs claudit → Medicus Quīntum oculōs claudere iubet


Quīntus arborem ascendit.
Quīntus nīdum quaerit
Quīntus pullōs petit.
Servus discedit.
Quīntus spīrat.
Quīntus mālum ēst.

3
Hoc exercitium confectum est post acroāsem audītam c.t. “Quōmodo Lātīnī sermōnis tīrōcinium aptē agitētur
secundum methodum ab Iōanne Rassias excōgitātam” quae ab AULĀ LLEWELLY, Profestrīce consociātā
Acadēmiae Catholicae Viomingensis ac Praesidis Vicēs Gerēnte Septentriōnālis Americānī Latīnitātīs Vīvae Institūtī
(SALVI), in Hispania habita est mēnse Aprīlī annō 2010º.

Sandra Ramos Maldonado 05/2010 (sandra.ramos@uca.es) [PIE22]