Está en la página 1de 2

Arati Phaenomena

GERMANICUS
Ab Ioue principium magno deduxit Aratus
carminis; at nobis, genitor, tu maximus auctor;
te ueneror, tibi sacra fero doctique laboris
primitias. Probat ipse deum rectorque satorque.
Quantum etenim possent anni certissima signa,

qua sol ardentem Cancrum rapidissimus ambit


diuersasque secat metas gelidi Capricorni
quaue Aries et Libra aequant diuortia lucis,
si non tanta quies, te praeside, puppibus aequor
cultorique daret terras, procul arma silerent?

10

Nunc uacat audacis in caelum tollere uultus


sideraque et mundi uarios cognoscere motus,
nauita quid caueat, quid scitus uitet arator,
quando ratem uentis aut credat semina terris.
Haec ego dum Latiis cogor praedicere Musis,

15

pax tua tuque adsis nato numenque secundes!


Cetera, quae toto fulgent uaga sidera mundo,
indefessa trahit proprio cum pondere caelum.
Axis at inmotus semper uestigia seruat
libratasque tenet terras et cardine firmo

20

orbem agit. Extremum geminus determinat axem,


quem Grai dixere polon: pars mersa sub undas
Oceani, pars celsa sub horrifero Aquilone.
Axem Cretaeae dextra laeuaque tuentur
siue Arctoe, seu Romani cognominis Vrsae

25

Plaustraque, quae facies stellarum proxima uero:


tres temone rotisque micant sublime quaternae.
Si melius dixisse feras, obuersa refulgent
ora feris; caput alterius super horrida terga

alterius lucet; pronas rapit orbis in ipsos

30

decliuis umeros. Veteris si gratia famae,


Cresia uos tellus aluit, moderator Olympi
donauit caelo. Meritum custodia fecit,
quod fidae comites prima incunabula magni
fouerunt Iouis, attonitae cum furta parentis
aerea pulsantes mendaci cymbala dextra,
uagitus pueri patrias ne tangeret auris,
Dictaeae texere deae famuli Corybantes.

35