Está en la página 1de 5

Ejercicios quinta declinación.

José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

Declinar en singular y plural:


acies fides res dies laetus dies laeta
dies superior puperies dura species falsa terribilis facies res militaris

Analizar morfológicamente y traducir:


rei diebus acie perniciem rebus
aciei pernicies res publica rem publicam rebus publicis
Romae Brundisii Cordubae terribili facie species falsa
diebus pauperiem rerum
res militares die laeta
superioribus duram militarium

Traducir los siguientes grupos:


progeniem effigiei dierum rabie

caesariei rebus dies rerum

rei spei innocentis effies laeta spem bonam

diebus laetis rerun novarum aciei audacies motus omnium


rerum

bona civium fide pulchra facie in media acie metus et spes


pullae hostium incolarum

in magno periculo rei publicae in secundis rebus in tam magna


pernicie

eventus huius diei ad meridiem

Póngase cada substantivo con su adjetivo


correspondiente:
virtutis animis audaces rerum facie

progenies effigiem caesaries diebus rabiei

sanctis publicarum veteris aurea animos

malae alba vetus sanctam memoribus

1
Ejercicios quinta declinación.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

Ejercicios de la cuarta y quinta declinación.


1. Imago animi vultus est.
2. Dianae dea lunae in caelo erat; in terris, venatricis forma, feras exagitabat et
argenteo arcu necabat.
3. Copiae sociorum in cornibus exercitus collocatae sunt.
4. Sinistra manu retinebat arcum.
5. Caesar in senatum pervenit.
6. Aditus nonnullorum portuum a Graecis firmati erant.
7. Vulgare amici nomen est, sed rara est fides.
8. Rapite, amici, occasionem de hora; carpite diem.
9. Memoria thesaurus et custos est omnium rerum.
10. In portibus naves tutae sunt.
11. Satis prudentiae in vobis est.
12. Manus manum lavat.
13. Manus pars corporis est.
14. Conspectus portus nautae delectabit.
15. Magno me metu liberabis, si inter me atque te murus intersit.
16. Captivi genua fectum et crebros gemitus edunt.
17. Res non ad privatim ingnomiam vitiorum tuorum, sed ad summam rem
publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinet.
18. Senatus erat quasi portus et refugium populorum.
19. Sulpicius Murenam ambitus accusat.
20. In cornu dextero sociorum equitatus per multas horas hostibus resisebat.
21. Dextrum cornu exercitus ab hostibus superatum est.
22. Tota gens in fines rei publicae cum magna manu amicorum uno die venit.
23. Purae manus dis gratae sunt.
24. Omnem salutis spem, milites, in virtute ponite!
25. Spes eventus secundi parva erat.
26. In planitie Romanorum equitatus ingentes hostium acies fugabat.
27. Plato optat ut boni viri et docti rem publicam administrent.
28. Caesaris adventu centurio milites convocavit.
29. Non modo in rebus adversis amicis fidem servemus!
30. Ciceroni a spe et metu animus liber erat.
31. Romani in planitie castra collocaverant.
32. Puella facie egregia domum venit

Versión. Menenio Agippa y la plebe.

Plebs Romana aliquando iniussu consulum in sacrum motem secessit, trans Anienem
amnem, triaab urbe milia passuum. Ibi, sine duce, per aliquot dies nihil fecit nisi res
necessarias ad victum. In urbe magnus erat metus patrum, quiaprvam spem concordiae
habebat. Tum miserunt oratorem Menenium Agrippam, facundum virum et plebi carum,
qui narravit fabulam ventris et artuum, et pacem reduxit inter patres et plebem, et ita
perniciem belli civilis vitavit.

Sentencias y frases.

1. Dies diem docet.

2
Ejercicios quinta declinación.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
2. Est modus in rebus.
3. Omnium rerum principia parva sunt (Cic.).
4. Spes, ultima dea.
5. Rerum omnium magister usus est (Caes).
6. Diffcile est crimen non prodere vultu (Ovid.).

Ejercicios de la quinta declinación.


Para hacer este ejercicio es necesario haber estudiado el pretérito imperfecto de
subjuntivo activo.

1. Dux ante aciem milites ita incitavit.


2. Sapientia est omnium rerum divinarum et humanarum scientia.
3. Res secundae homines ad perniciem saepe duxerunt.
4. In rebus adversis cives rempublicam servabunt.
5. Caesaries puellae est nigra.
6. Pater probus rem familiarem servat.
7. Magna pars exercitus in planitie erat.
8. Senatus rem publicam consulis fidei comisit.
9. Puella amicos facie pulchra delectat.
10. Magistri increpant segnitiem discipulorum.
11. Anus caesaries est alba.
12. Respublica in magno periculo est.
13. Catilina homo fuit sine re familiari, sine fide, sine spe.
14. Virtus res secundas ornat, res adversas firmat.
15. Fortuna in perniciem meam conspiravit.
16. Tanta vitia tam pulchra facie indigna sunt.
17. Currus sunt dominis.
18. In dextro cornu aciei equitatus erat.
19. Saepe species somniorum miraesunt.
20. Multos dies in armis ille exercitus mansit.
21. Vetera non semper sunt mala.
22. Lucretius, poeta Romanus, scripsit sex ("seis") libros de natura rerum.
23. Rebus non verbis victoriam parabitis.
24. Fidei vestrae reipublicae salutem mando.
25. Memoria pulchrae faciei hominibus iucunda est.
26. Spem magnam in rebus adversis semper adhibuimus.
27. Primo die Caesar castra vallo circumdat.
28. Salus rei publicae in civium fide est.
29. Materies mensae est lignum; mensa ergo lignea est, non aurea.
30. Fatum est immutabilis ordo seriesque rerum.
31. Dux dedit signum pugnae aciei.
32. Mora spei inimica est.
33. Puella est innocens omnium rerum.
34. Rempublicam vestram in acie servabitis.
35. Magna spes victoriae me tenet.
36. Secundae res homines valde delectant.
37. Dies sunt aut festi aut feriales;diebus festis homines et animalia labores
intermittunt.
38. Adversae res illos fregerunt.

3
Ejercicios quinta declinación.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
39. Pueri audaces in fluctibus sunt.
40. In rebus adversis cognoscimus veros amicos.
41. Rex iustus melioribus rebus dignus est.
42. Postero die exercitus in aciem processerunt.
43. Ante rem publicam Romae reges fuerunt.
44. Meridie cornua signum receptus aciei dederunt.
45. In fide militum fortium magnam spem habeo.
46. Equitatus alacer vehemens semper est aciei inimicorum.
47. Postridie eius diei hostes in fidem consulis venerunt.
48. Non semper par est diuturnitas dierum et noctium.
49. In Britannia apricorum dierum numerus non magnus est.
50. Virtus hominis prudentis in acie oculorum est.
51. Corinthi divitiae inmensae fuerant ante adventum Sullae.
52. Multas effigies clarorum maiorum domi vidimus.
53. Meridies diei media pars est.
54. Rerum adversarum memoria in rebus secundis semper utilis est.
55. Hostes autem sine re, sine fide, sine spe sunt.
56. Annus est longa series dierum et noctium.
57. Die constitua Caesar milites in aciem eduxit.
58. Diebus festis res asperas non agemus.
59. Salus rei publicae maxima civium cura semper fuerat.
60. Res humanae fragiles caducaeque sunt.
61. Rerum species fallaces saepe sunt.
62. Res publica est res populi.
63. Res secundae amicos parant, res adversae probant.
64. In re publica infirma sumus.
65. Deus est dominus omnium rerum.
66. Fortia pectora opponite adversis rebus.
67. Hi milites Sagunti habitabant.
68. Omnium rerum principia parva sunt.
69. Thucydides res gestas narrat.
70. Rei familiaris cura me tenet.
71. Rem publicam defendamus, milites.
72. De rei miliari scripsit.
73. Rem certam, non rerum speciem requirimus.
74. In secundis rebus multos numerabis amicos; in adversis autem solus eris.
75. In rebus secundis respublica cives servavit.
76. Socordia consulum causa perniciei fuerit rei publicae.
77. Cives impii perniciem rei publiae paraverunt atque ea re multi boni civescum
magna rei publicae pernicie in acie ceciderunt.
78. Dux aciem adversus illos instruxit atque milites spe victoriae fortiter in acie
pugnaveurnt remque publicam servaverunt.
79. Studia litterarum secundas res semper ornaverunt atque in adversis rebus
perfugium ac solatium praebuerunt.
80. Vires illum hominem in adversis rebus saepe defecerunt., at in rebus secundis
ille nimis superbus semper fuit.
81. Spes et fides magnae virtutes semper fuerunt; in spe solacium magnum
invenimus, fide omnia fuerunt nobis facilia. Spes boni exitus non in rebus
adversis saepe sustinuit. Fides iustitiae fundamentum semper fuit. Spes autem
est spectatio boni. Fidei testimonia amici in rebus asperis saepe nobis

4
Ejercicios quinta declinación.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
praebuerunt. In civium fide semper fuit rei publicae salus, nam in rebus adversis
cives perniciem patriae saepe timuerunt, sed res secundas speraverunt atque ea
spe victoriam obtinuerunt.

Ifigenia.

Cum Graeci exercitum ad Troiam urbem ducere vellent navibus, in portu classem
retinebat diuturna tempestas ob iram Dianae. Agamemno, exercitus dux, cervam Dianae
sacram vulneraverat. Tantum mors Iphigeniae, Agamemnonis filiae, iram deae placare
poterar. Itaque pater, magno dolore anxius, filiam suam in castra vocavit, simulans
nuptias cum Achille. Misera puella in castra venit, de curru descendit et citato gradu ad
patrem contendit. Agamemno longo amplexu filiam suam tenet. Pater et filia lacrimas
effundunt; filia gaudio lacrimat; pater imminentem filiae mortem cogitat. Tandem
sacrificii tempus appropinquat. Sed Diana, magna misericordia mota, cervam per aera
traxit et Iphigeniae in sacrificio supponit; deinde Iphigeniam per nubes in terram
Tauricam abripuit ibique Diane templi Iphigenia sacerdos fuit.

Un banquete.

Heri pater meus paucos amicos ad cenam vocavit. Hi, occasu solis, domum venerunt
paterque eos statim in triclinium duxit, ubi convivium servi paraverant. Mensam servus
inter lectos posuerat; in ea panis erat, et lac et optimum mel multique alii cibi. Convivae
in lectis accubuerunt et multas hors ederunt et biberunt. Omnes laeti erant multumque
ridentes facetiaque verba facientes convivium in multam noctem produxerunt.

Un anfitrión singular.

Cenavi apud hominem sordidum simul et sumptuosum. Nam sibi et paucis opima
quaedam, ceteris viha et minuta ponebat. Vinum in tria genera descripserat, aliud sibi et
nobis, aliud minoris amicis, alius suis nostrisque libertis. Is qui mihi proximus
recumbebat interrogavit me: "An tu id probas?" Negavi. "Tu ergo -inquit- quam
consuetudinem sequeris?" Eadem omnibus pono. "Magno tibi constat?" Minime
"Quomodo id fieri potest?" Quia omnes non idem, quod ego, bibunt, sed idem ego bibo,
quod omnes.

Textos de S. Segura, ed. Anaya.

El Senado romano.

Senatus Romanus ex optimis civibus constabar, qui magistratus administrabant. Populus


senatores "patres conscriptos" appellabat. Senatores sententiam suam de omnibus
publicis rebus dabant, et consules in administratione rei publicae magnopere iuvabant.
Populus Romanus saepe cun exteris regibus et populis pugnavit. Saepe etiam cives
perditi ac seditiosi contra rem publicam coniuraverant. Itaque res publica Romana
interdium in periculo perniciei fuit. Tunc senatores summa imperii consulibus
commendabant. Consules et patres in rebus adversis semper rem publicam ex interitu
servaverunt.

Texto de Valentí Fiol.