Está en la página 1de 16

ANTOLOGIA I PARA DE ROSIS NASCENTIBUS

LIBER ECCLESIASTES
9, 7-10
7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo
placent opera tua 8 omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non
deficiat 9 perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae
11, 9-10
9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae
et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his
adducet te Deus in iudicium 10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua
adulescentia enim et voluptas vana sunt

CATULLI CARMINA
V
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
Da mihi basia mille, deinde centum
dein mille altera, dein secunda centum
deinde usque altera mille, deinde centum
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus invidere possint,
cum tantum sciat esse basiorum.

Q. HORATI FLACCI CARMINA


I, 11
Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. ut melius, quidquid erit, pati.
seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum: sapias, vina liques, et spatio brevi
spem longam reseces. dum loquimur, fugerit invida
aetas: carpe diem quam minimum credula postero.
SEXTI PROPERTI ELEGIAE
II, 15
O me felicem! nox o mihi candida! et o tu
lectule deliciis facte beate meis!
quam multa apposita narrmus verba lucerna,
quantaque sublato lumine rixa fuit!
nam modo nudatis mecumst luctata papillis,
interdum tunica duxit operta moram.
illa meos somno lapsos patefecit ocellos
ore suo et dixit 'sicine, lente, iaces?'
quam vario amplexu mutmus bracchia! quantum
oscula sunt labris nostra morata tuis!
non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu:
si nescis, oculi sunt in amore duces.
ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
cum Menelaeo surgeret e thalamo:
nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
dicitur et nudus concubuisse deae.
quod si pertendens animo vestita cubaris,
scissa veste meas experiere manus:

quin etiam, si me ulterius provexerit ira,


ostendes matri bracchia laesa tuae.
necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
nox tibi longa venit, nec reditura dies.
atque utinam haerentis sic nos vincire catena
velles, ut numquam solveret ulla dies!
exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,
masculus et totum femina coniugium.
errat, qui finem vesani quaerit amoris:
verus amor nullum novit habere modum.
terra prius falso partu deludet arantis,
et citius nigros Sol agitabit equos,
fluminaque ad caput incipient revocare liquores,
aridus et sicco gurgite piscis erit,
quam possim nostros alio transferre dolores:
huius ero vivus, mortuus huius ero.
quod mihi si interdum talis concedere noctes
illa velit, vitae longus et annus erit.
si dabit et multas, fiam immortalis in illis:
nocte una quivis vel deus esse potest.
qualem si cuncti cuperent decurrere vitam
et pressi multo membra iacere mero,
non ferrum crudele neque esset bellica navis,
nec nostra Actiacum verteret ossa mare,
nec totiens propriis circum oppugnata triumphis
lassa foret crines solvere Roma suos.
haec certe merito poterunt laudare minores:
laeserunt nullos proelia nostra deos.
tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae!

omnia si dederis oscula, pauca dabis.


ac veluti folia arentis liquere corollas,
quae passim calathis strata natare vides,
sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes,
forsitan includet crastina fata dies.
IV, 5
Terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim;
nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
turpia ieiuno terreat ossa sono!
docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem,
concordique toro pessima semper avis,
Penelopen quoque neglecto rumore mariti
nubere lascivo cogeret Antinoo.
illa velit, poterit magnes non ducere ferrum,
et volucris nidis esse noverca suis.
quippe et, Collinas ad fossam moverit herbas,
stantia currenti diluerentur aqua:
audax cantatae leges imponere lunae
et sua nocturno fallere terga lupo,
posset ut intentos astu caecare maritos,
cornicum immeritas eruit ungue genas;
consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
hippomanes fetae semina legit equae.
exercebat opus tenebris, ceu blatta papyron
suffossamque forat sedula talpa viam:
'chrysolithus si te Eoa iuvat aurea ripa,
et quae sub Tyria concha superbit aqua,
Eurypylisve placet Coae textura Minervae,
sectaque ab Attalicis putria signa toris,

seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae,


murreaque in Parthis pocula cocta focis:
sperne fidem, provolve deos, mendacia vincant,
frange et damnosae iura pudicitiae!
in mores te verte viri: si cantica iactat,
i comes et voces ebria iunge tuas.
si tibi forte comas vexaverit, utilis ira:
post modo mercata pace premendus erit.
denique ubi amplexu Venerem promiseris empto,
fac simules puros Isidos esse dies.
ingerat Apriles Hyale tibi, tundat Omichle
natalem Maiis Idibus esse tuum.
supplex ille sedet: posita tu scribe cathedra
quidlibet: has artes si pavet ille, tenes!
semper habe morsus circa tua colla recentis,
dentibus alterius quos putet esse datos.
nec te Medeae delectent probra sequacis
(nempe tulit fastus ausa rogare prior),
sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,
cum ferit astutos comica moecha Getas.
et simulare virum pretium facit: utere causis!
maior dilata nocte recurret amor
ianitor ad dantis vigilet: si pulsat inanis,
surdus in obductam somniet usque seram.
nec tibi displiceat miles non factus amori,
nauta nec attrita si ferat aera manu,
aut quorum titulus per barbara colla pependit,
cretati medio cum saluere foro.
aurum spectato, non quae manus afferat aurum!
versibus auditis quid nisi verba feres?
qui versus, Coae dederit nec munera vestis,

istius tibi sit surda sine aere lyra.


dum vernat sanguis, dum rugis integer annus,
utere, ne quid cras libet ab ore dies!
vidi ego odorati victura rosaria Paesti
sub matutino cocta iacere Noto.'
his animum nostrae dum versat Acanthis amicae,
per tenuem ossa mihi sunt numerata cutem.
sed cape torquatae, Venus o regina, columbae
ob meritum ante tuos guttura secta focos.
vidi ego rugoso tussim concrescere collo,
sputaque per dentes ire cruenta cavos,
atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:
horruit algenti pergula curva foco.
exsequiae fuerunt rari furtiva capilli
vincula et immundo pallida mitra situ,
et canis, in nostros nimis experrecta dolores,
cum fallenda meo pollice clatra forent.
sit tumulus lenae curto vetus amphora collo:
urgeat hunc supra vis, caprifice, tua.
quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis,
mixtaque cum saxis addite verba mala!
ALBII TIBULLI ELEGIAE
I, 1
Divitias alius fulvo sibi congerat auro
Et teneat culti iugera multa soli,
Quem labor adsiduus vicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:
Me mea paupertas vita traducat inerti,
Dum meus adsiduo luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites

Rusticus et facili grandia poma manu;


Nec spes destituat, sed frugum semper acervos
Praebeat et pleno pinguia musta lacu.
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris
Seu vetus in trivio florida serta lapis,
Et quodcumque mihi pomum novus educat annus,
Libatum agricolae ponitur ante deo.
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona
Spicea, quae templi pendeat ante fores,
Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
Terreat ut saeva falce Priapus aves.
Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
Custodes, fertis munera vestra, Lares.
Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos,
Nunc agna exigui est hostia parva soli.
Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
Clamet 'io messes et bona vina date'.
Iam modo iam possim contentus vivere parvo
Nec semper longae deditus esse viae,
Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra
Arboris ad rivos praetereuntis aquae.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
Aut stimulo tardos increpuisse boves,
Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
Desertum oblita matre referre domum.
At vos exiguo pecori, furesque lupique,
Parcite: de magno est praeda petenda grege.
Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis
Et placidam soleo spargere lacte Palem.
Adsitis, divi, neu vos e paupere mensa
Dona nec e puris spernite fictilibus.

Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis


Pocula, de facili conposuitque luto.
Non ego divitias patrum fructusque requiro,
Quos tulit antiquo condita messis avo:
Parva seges satis est, satis requiescere lecto
Si licet et solito membra levare toro.
Quam iuvat inmites ventos audire cubantem
Et dominam tenero continuisse sinu
Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,
Securum somnos igne iuvante sequi.
Hoc mihi contingat. Sit dives iure, furorem
Qui maris et tristes ferre potest pluvias.
O quantum est auri pereat potiusque smaragdi,
Quam fleat ob nostras ulla puella vias.
Te bellare decet terra, Messalla, marique,
Ut domus hostiles praeferat exuvias;
Me retinent vinctum formosae vincla puellae,
Et sedeo duras ianitor ante fores.
Non ego laudari curo, mea Delia; tecum
Dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer.
Te spectem, suprema mihi cum venerit hora,
Te teneam moriens deficiente manu.
Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,
Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro
Vincta, neque in tenero stat tibi corde silex.
Illo non iuvenis poterit de funere quisquam
Lumina, non virgo, sicca referre domum.
Tu manes ne laede meos, sed parce solutis
Crinibus et teneris, Delia, parce genis.
Interea, dum fata sinunt, iungamus amores:

Iam veniet tenebris Mors adoperta caput,


Iam subrepet iners aetas, nec amare decebit,
Dicere nec cano blanditias capite.
Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes
Non pudet et rixas inseruisse iuvat.
Hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque,
Ite procul, cupidis volnera ferte viris,
Ferte et opes: ego conposito securus acervo
Despiciam dites despiciamque famem.
I, 8
Non ego celari possum, quid nutus amantis
Quidve ferant miti lenia verba sono.
Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum,
Praecinit eventus nec mihi cantus avis:
Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo
Perdocuit multis non sine verberibus.
Desine dissimulare: deus crudelius urit,
Quos videt invitos subcubuisse sibi.
Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos
Saepeque mutatas disposuisse comas,
Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues
Artificis docta subsecuisse manu?
Frustra iam vestes, frustra mutantur amictus,
Ansaque conpressos conligat arta pedes.
Illa placet, quamvis inculto venerit ore
Nec nitidum tarda compserit arte caput.
Num te carminibus, num te pallentibus herbis
Devovit tacito tempore noctis anus?
Cantus vicinis fruges traducit ab agris,
Cantus et iratae detinet anguis iter,

Cantus et e curru Lunam deducere temptat


Et faceret, si non aera repulsa sonent.
Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas?
Forma nihil magicis utitur auxiliis:
Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse
Oscula, sed femori conseruisse femur.
Nec tu difficilis puero tamen esse memento:
Persequitur poenis tristia facta Venus.
Munera ne poscas: det munera canus amator,
Ut foveat molli frigida membra sinu.
Carior est auro iuvenis, cui levia fulgent
Ora nec amplexus aspera barba terit.
Huic tu candentes umero subpone lacertos,
Et regum magnae despiciantur opes.
At Venus invenit puero concumbere furtim,
Dum timet et teneros conserit usque sinus,
Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis
Oscula et in collo figere dente notas.
Non lapis hanc gemmaeque iuvant, quae frigore sola
Dormiat et nulli sit cupienda viro.
Heu sero revocatur amor seroque iuventas,
Cum vetus infecit cana senecta caput.
Tum studium formae est: coma tum mutatur, ut annos
Dissimulet viridi cortice tincta nucis;
Tollere tum cura est albos a stirpe capillos
Et faciem dempta pelle referre novam.
At tu, dum primi floret tibi temporis aetas,
Utere: non tardo labitur illa pede.
Neu Marathum torque: puero quae gloria victo est?
In veteres esto dura, puella, senes.
Parce precor tenero: non illi sontica causa est,

10

Sed nimius luto corpora tingit amor.


Vel miser absenti maestas quam saepe querelas
Conicit, et lacrimis omnia plena madent!
'Quid me spernis?' ait. 'poterat custodia vinci:
Ipse dedit cupidis fallere posse deus.
Nota venus furtiva mihi est, ut lenis agatur
Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum;
Et possum media quamvis obrepere nocte
Et strepitu nullo clam reserare fores.
Quid prosunt artes, miserum si spernit amantem
Et fugit ex ipso saeva puella toro?
Vel cum promittit, subito sed perfida fallit,
Est mihi nox multis evigilanda malis.
Dum mihi venturam fingo, quodcumque movetur,
Illius credo tunc sonuisse pedes.'
Desistas lacrimare, puer: non frangitur illa,
Et tua iam fletu lumina fessa tument.
Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia divi,
Nec prodest sanctis tura dedisse focis.
Hic Marathus quondam miseros ludebat amantes,
Nescius ultorem post caput esse deum;
Saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis
Et cupidum ficta detinuisse mora:
Nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi
Quaecumque obposita est ianua dura sera.
At te poena manet, ni desinis esse superba.
Quam cupies votis hunc revocare diem!

11

P. OVIDI NASONIS AMORES


III, 1-68 vv.
Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt,
Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
Ite in bella pares; vincant, quibus alma Dione
Faverit et toto qui volat orbe puer.
Non erat armatis aequum concurrere nudas;
Sic etiam vobis vincere turpe, viri.
Dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues
Adicis, et rabidae tradis ovile lupae?'
Parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
Spectetur meritis quaeque puella suis.
Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem
Quo premat Atrides crimine maior habet,
Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae
Vivus et in vivis ad Styga venit equis,
Est pia Penelope lustris errante duobus
Et totidem lustris bella gerente viro.
Respice Phylaciden et quae comes isse marito
Fertur et ante annos occubuisse suos.
Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit:
Proque viro est uxor funere lata viri.
'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit
Iphias, in medios desiluitque rogos.
Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus:
Non mirum, populo si placet illa suo.
Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte:
Conveniunt cumbae vela minora meae.
Nil nisi lascivi per me discuntur amores;
Femina praecipiam quo sit amanda modo.
Femina nec flammas nec saevos excutit arcus;

12

Parcius haec video tela nocere viris.


Saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae,
Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent.
Phasida iam matrem fallax dimisit Iason:
Venit in Aesonios altera nupta sinus.
Quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas
Pavit, in ignoto sola relicta loco!
Quaere, novem cur una viae dicantur, et audi
Depositis silvas Phyllida flesse comis.
Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem
Praebuit et causam mortis, Elissa, tuae.
Quid vos perdiderit, dicam? nescistis amare:
Defuit ars vobis; arte perennat amor.
Nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere
Iussit, et ante oculos constitit ipsa meos.
Tum mihi 'Quid miserae' dixit 'meruere puellae?
Traditur armatis vulgus inerme viris.
Illos artifices gemini fecere libelli:
Haec quoque pars monitis erudienda tuis.
Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,
Mox cecinit laudes prosperiore lyra.
Si bene te novi (cultas ne laede puellas!)
Gratia, dum vives, ista petenda tibi est.'
Dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos
Constiterat) folium granaque pauca dedit;
Sensimus acceptis numen quoque: purior aether
Fulsit, et e toto pectore cessit onus.
Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
Quas pudor et leges et sua iura sinunt.
Venturae memores iam nunc estote senectae:
Sic nullum vobis tempus abibit iners.

13

Dum licet, et vernos etiamnum educitis annos,


Ludite: eunt anni more fluentis aquae;
Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
Nec quae praeteriit, hora redire potest.
Utendum est aetate: cito pede labitur aetas,
Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi:
Hac mihi de spina grata corona data est.
L. ANNAEI SENECAE EPISTULAE MORALES AD LUCILIUM
123
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multa nocte perveni:
nihil habeo parati nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris
moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave quod leviter
excipias, quam indignandum nihil <dum nihil> ipse indignando adstruas. Non habet
panem meus pistor; sed habet vilicus, sed habet atriensis, sed habet colonus. 'Malum
panem' inquis. Expecta: bonus fiet; etiam illum tibi tenerum et siligineum fames reddet.
Ideo non est ante edendum quam illa imperat. Expectabo ergo nec ante edam quam aut
bonum panem habere coepero aut malum fastidire desiero. Necessarium est parvo
adsuescere: multae difficultates locorum, multae temporum etiam locupletibus et
instructis advobus optantem prohibent et occurrent. Quidquid vult habere nemo potest,
illud potest, nolle quod non habet, rebus oblatis hilaris uti. Magna pars libertatis est bene
moratus venter et contumeliae patiens. Aestimari non potest quantam voluptatem capiam
ex eo quod lassitudo mea sibi ipsa adquiescit: non unctores, non balineum, non ullum
aliud remedium quam temporis quaero. Nam quod labor contraxit quies tollit. Haec
qualiscumque cena aditiali iucundior erit. Aliquod enim experimentum animi sumpsi
subito; hoc enim est simplicius et verius. Nam ubi se praeparavit et indixit sibi
patientiam, non aeque apparet quantum habeat verae firmitatis: illa sunt certissima
argumenta quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias sed placidus aspexit; si
non excanduit, non litigavit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderando supplevit et

14

cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse. Multa quam supervacua essent non
intelleximus nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis non quia debebamus sed quia
habebamus. Quam multa autem paramus quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt!
Inter causas malorum nostrorum est quod vivimus ad exempla, nec ratione componimur
sed consuetudine abducimur. Quod si pauci facerent nollemus imitari, cum plures facere
coeperunt, quasi honestius sit quia frequentius, sequimur; et recti apud nos locum tenet
error ubi publicus factus est. Omnes iam sic peregrinantur ut illos Numidarum praecurrat
equitatus, ut agmen cursorum antecedat: turpe est nullos esse qui occurrentis via deiciant,
[ut] qui honestum hominem venire magno pulvere ostendant. Omnes iam mulos habent
qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent: turpe est videri
eas te habere sarcinas solas quae tuto concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie
vehuntur ne sol, ne frigus teneram cutem laedat: turpe est neminem esse in comitatu tuo
puerorum cuius sana facies medicamentum desideret. Horum omnium sermo vitandus
est: hi sunt qui vitia tradunt et alio aliunde transferunt. Pessimum genus [horum]
hominum videbatur qui verba gestarent: sunt quidam qui vitia gestant. Horum sermo
multum nocet; nam etiam si non statim proficit, semina in animo relinquit sequiturque
nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum. Quemadmodum qui
audierunt synphoniam ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem
cantuum, quae cogitationes inpedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava
laudantium sermo diutius haeret quam auditur. Nec facile est animo dulcem sonum
excutere: prosequitur et durat et ex intervallo recurrit. Ideo cludendae sunt aures malis
vocibus et quidem primis; nam cum initium fecerunt admissaeque sunt, plus audent. Inde
ad haec pervenitur verba: 'virtus et philosophia et iustitia verborum inanium
crepitus est; una felicitas est bene vitae facere; esse, bibere, frui patrimonio, hoc est
vivere, hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies et inreparabilis vita
decurrit. Dubitamus? Quid iuvat sapere et aetati non semper voluptates recepturae
interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem? Eo mortem praecurre et
quidquid illa ablatura est iam sibi interere. Non amicam habes, non puerum qui
amicae moveat invidiam; cottidie sobrius prodis; sic cenas tamquam ephemeridem
patri adprobaturus non est istud vivere sed alienae vitae interesse. Quanta dementia
est heredis sui res procurare et sibi negare omnia ut tibi ex amico inimicum magna

15

faciat hereditas; plus enim gaudebit tua morte quo plus acceperit. Istos tristes et
superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris
nec dubitaveris bonam vitam quam opinionem bonam malle.' Hae voces non aliter
fugiendae sunt quam illae quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit. Idem possunt:
abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus, et inter spem vitam misera nisi
turpis inludunt. Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere ut ea demum
sint tibi iucunda quae honesta! Quod adsequi poterimus si scierimus duo esse genera
rerum quae nos aut invitent aut fugent. Invitant [ut] divitiae, voluptates, forma, ambitio,
cetera blanda et adridentia: fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior.
Debemus itaque exerceri ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus et
ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur. Non vides quam diversus sit
descendentium habitus et escendentium? qui per pronum eunt resupinant corpora, qui in
arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in priorem partem dare, si escendas,
retro abducere, cum vitio, Lucili, consentire est. In voluptates descenditur, in aspera et
dura subeundum est: hic inpellamus corpora, illic refrenemus.
Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris qui
voluptatem laudant, qui doloris metus, per se formidabiles res, incutiunt? Illos quoque
nocere nobis existimo qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad vitia. Hoc enim
iactant: solum sapientem et doctum esse amatorem. 'Solus aptus est ad hanc artem; aeque
conbibendi et convivendi sapiens est peritissimus. Quaeramus ad quam usque aetatem
iuvenes amandi sint.' Haec Graecae consuetudini data sint, nos ad illa potius aures
derigamus: 'nemo est casu bonus: discenda virtus est. Voluptas humilis res et pusilla est et
in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et
contemptissima advolant. Gloria vanum et volubile quiddam est auraque mobilius.
Paupertas nulli malum est nisi repugnanti. Mors malum non est: quid <sit> quaeris? sola
ius aequum generis humani. Superstitio error insanus est: amandos timet, quos colit
violat. Quid enim interest utrum deos neges an infames?' Haec discenda, immo ediscenda
sunt: non debet excusationes vitio philosophia suggerere. Nullam habet spem salutis
aeger quem ad intemperantiam medicus hortatur. Vale.

16

También podría gustarte