Está en la página 1de 5

www. phi l osophi a.

cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS


CAPITULUM SEPTIMUM
CAP. VII.
5
10
15
20
25

PUELLA ET ROSA


Ecce Marcus et Quintus ante ostium villae. Pueri Iulium expectant.
Aemilia apud filios non est, ea in peristylo est. In peristylo Aemilia virum
suum expectat. Aemilia laeta non est, quia Iulius ab-est; nam Aemilia
virum suum amat.
Ubi est Iulia? Iulia in cubiculo suo est. Iulia, quae sola in cubiculo
est, rosam ante nasum tenet. Iuliua lacrimat. Oculis eius lacrimae sunt.
In mensa speculum est. Iulia speculum sumit et ante oculos tenet.
Iulia se in speculo videt et se interrogat (nam sola est): Num nasus meus
foedus est? Nasus eius autem pulcher non est. Iulia rursus lacrimat.
Syra ostium cubiculi pulsat. Iulia: intra!
Syra ostium aperit et in cubiculum intrat. Iulia Syram post se in
speculo videt. Syra post eam est. Syra ostium post se claudit. Syra
lacrimas Iuliae non videt, nam Iulia non vertit.
Syra: O, hic est me puella. Veni in hortum, Iulia!. Iulia non
respondet ne-que se vertit.
Iulia: Num nasus meus foedus est, Syra?
Syra: Minime, puella mea! Nasus tuus formosus est. Syra autem
nasum Iuliae non videt.
Iulia se vertit. Iam Syra nasum eius videt et lacrimas.
Syra: Quid est, mea Iulia? Deterge lacrimas! Laeta es! Nasus tuus
tam formosus est quam meus!
Iulia: Sed nasus tuus formosus non est, Syra!
Syra Quid? Non-ne nasus meus formosus est? Ubi est
speculum? Iuliam speculum ante Syram tenet. Syra nasum suum in
speculo videt. Syra oculos claudit et tacet!
I
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPITULUM SEPTIMUM
CAP. VII.
30
35
40
45
50
55
Iulium ad villam advenit. Ursus et Davus sellam ante ostium
ponunt. Iulius pueros salutat: Salvete, mei filii! et a pueris salutatur:
Salve pater! Iulius per ostium in villam intrat. Post eum veniunt Syrus
et Leander, qui duos saccos portant. Servus ostium post eos claudit.
Ursus et Davus cum sella vacua discedunt.
Pueri saccos, qui a servis portantur, vident, et interrogant: Quid
inest in saccis?
Iulius respondet: In sacco, quem Leander portat, mala insunt. Hic
saccum pone, Leander! Leander saccum ponit ante Iulium, qui saccum
aperit. Saccus non vacuus, sed plenus est.
Iulius: Videte, pueri! Hic saccus plenus malorum est.
Iulius magnum malum ex sacco sumit. Iulius (ad Marcum): Ecce
malum tuum, Marce. Iulius Marco malum dat. Pater filio magnum
malum dat. Iam Marcus malum habet, sed Quintus malum non habet.
Iulius (ad Quintum): Ecce malum tuum, Quinte. Iulius Quinto
magnum malum dat. Iam et Marcus et Quintus mala habent. Non tantum
Marcum, sed etiam Quintus malum habet.
Marcus: Quid inest in sacco Syri?
Iulius: In sacco eius pira insunt. Aperi saccum, Syre! Videte pueri:
hic saccus plenus pirorum est. Ecce pirum tuum, Marce, et pirum tuum
Quinte. Iulius Marco et Quinto pira dat. Iulius pueris magna pira dat.
Pueri, qui iam non solum mala, sed etiam pira habent, laeti sunt. Servi
autem ne-que mala ne-que pira habent. Ne-que Syrus ne-que Leander
malum habet.
Quintus: Syro malum da, pater! Iulius Syrum ad se vocat et ei
magnum malum dat. Dominus servo malum dat.
Marcus: Leandro quoque malum da, pater! Iulius Leandrum ad
se vocat et ei malum dat. Iam non solum Syrus, sed etiam Leander
II
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPITULUM SEPTIMUM
CAP. VII.
60
65
70
75
80
85
malum habet. Et Syrus et Leander mala habent, sed ne-que Syrus ne-que
Leander pirum habet.
Quintus: Servus pira quoque da, pater! Iulius iis pira dat. Iam
servi non solum mala, sed etiam pira habent. Servi et mala et pira habent.
Aemilia cum Delia in atrium intrat. Laeta ad Iulium adit eum-que
salutat. Iulius se ad Aemilia vertit eam-que salutat. Aemilia viro suo
osculum dat. Iulius Aemiliae osculum dat.
Iulius: Ubi est Iulia? Non-ne in villa est?
Aemilia: Iulia in horto est.
Iulius (ad Marcum et Quintum): Currite in hortum et vocate
Iuliam! Quintus currit. Marcus non currit sed ambulat.
Iulius: Curre, Marce! Marcus quoque currit. Iam et Marcus et
Quintus currunt. Pueri per peristylum in hortum currunt, Illic autem
puella non est. Pueri ex horto per peristylum in atrium ambulant.
Marcus et Quintus: Iulia ne-que in horto ne-que in peristylo est.
Aemilia: Est-ne Syra in horto?
Quintus: Minime. Nulla ancilla illic est
Aemilia: Non solum Iulia, sed etiam Syra ab-est! Est-ne Syra in
cubiculo suo, Delia?
Delia: Minime, domina. In cubiculis ancillarum nullae ancillae
sunt.
Aemilia imperat: Delia, i ad cubiculum Iuliae! Delia ad
cubiculum Iulia it, ostium pulsat, aperit, in cubiculum intrat. Illic Iulia et
Syra sunt. Oculi Iuliae pleni lacrimarum sunt.
Delia: Veni in atrium, Iulia! Illic pater tuus te expectat. Iulia
oculos et nasum deterget, rosam sumit, in atrium currit. Syra et Delia post
eam veniunt. Iulia ad Iulium currit ei-que osculum dat.
Iulia: Ecce rosa, pater! Non-ne haec rosa pulchra est?
III
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPITULUM SEPTIMUM
CAP. VII.
90
95
100
105
110
Iulius: Nulla rosa tam pulchra est quam filia mea! Iulius filiae
suae osculum dat. Iam Iulia non lacrimat.
Iulia: Num nasus meus foedus est?
Iulius: foedus? Minime, Iulia! Nasus tuus tam formosus est quam
hoc malum! Ecce malum tuum, Iulia. Iulius Iuliae malum magnum et
formosum dat. Iulia malum deterget et ante oculos tenet.
Iulia: Hoc malum formosus est.
Iulius: Hoc pirum quoque tuum est, Iulia Iulius ei magnum
pirum dat.
Iulia: Syrae quoque malum et pirum da, pater! Iulius Syram ad
se vocat. Syra ad dominum adit et Iulis ei malum dat. Dominus ancillae
malum dat, ne-que solum Syrae, sed etiam Deliae. Iulius ancilla mala dat.
Ne-que Iulius ancillis mala solum dat. Iulius iis et pira et mala dat.
Ancillae laetae sunt.
Cui Iulius malum dat? Iulius puero malum dat. Puer ciu Iulius
malum dat, filius eius est.
Ciu Iulius osculum dat? Iulius Aemiliae osculum dat. Aemilia ciu
Iulius osculum dat, pulchra est.
Quibus Iulius mala et pira dat? Iulius et liberis et servis mala et
pira dat. Liberi et servi, quibus Iulius mala et pira dat, laeti sunt.

GRAMMATICA LATINA

Dativus.
Masculinum:
Iulius filio (Marco) malum dat.
Iulius filiis (Marco et Quinto) mala dat.
Filio dativus singularis est. Filiis dativus pluralis est. Dativus
singularis: -o (nominativus: us). Dativus pluralis: -is (nominativus: -i)
IV
www. phi l osophi a. cl / Escuel a de Fi l osof a, Uni versi dad ARCIS
CAPITULUM SEPTIMUM
CAP. VII.
115
120
125
130
135
Exempla: filio, filiis; puero, pueris; Marco; Quinto; servo, servis;
Syro; Leandro; Iulio; viro; suo, suis.
Iulius puero malum dat. Iulius non solum pueris, sed etiam servis
suis, Syro et Leandro, mala dat. Aemilia viro suo osculum dat. Iulia Iulio
rosam dat.

Femeninum.
Iulius acillae (Syrae) malum dat.
Iulius ancillis (Syrae et Deliae) mala dat.
Ancillae dativus singularis est. Ancillis dativus pluralis est.
Dativus singularis: -ae (nominativus: -a). Dativus pluralis: -is
(nominativus: -ae).
Exempla: ancillae, ancillis; Syrae; Deliae; Aemiliae; Iuliae; filiae;
suae, suis.
Iulius Aemilia et Iuliae oscula dat. Iulius non solum filiae suae,
sed etiam ancillis sius, Syrae et Deliae, mala et pira dat.

Neutrum:
Fluvius oppido (Tusculo) aquam dat.
Fluvii oppidis (Tusculo et Armino) aquam dant.
Oppido dativus singularis est. Oppidis dativus pluralis est.
Dativus singularis est. Oppidis dativus pluralis est. Dativus singularis: -
o (nominativus: -um). Dativus pluralis: -is (nominatuvus: -a).
V

También podría gustarte