Fabellae ex annuis scholis Latinis Matritensibus quae reperiri possunt omnes

(scripsere Iohannes atque Macellarius discipuli secundi anni)

I.- Aeneas crepundia deorum. (Ioh. auctore) II.- Amicorum rixa puellae causa. (Ioh. auctore) III.- Historia Antiochi regis Tyri. (Ioh. auctore) IV.- Descriptio imaginis. (Ioh. auctore) V.- Medus exsul. (Mac. auctore) VI.- Medux exsul. (Ioh. auctore)

IVNIO·MMXIII

I.- Aeneas crepundia deorum. (Ioh. Auctore) Nūllō modō ut Vergilius poēta errōrēs Aenēae ac sociōrum suōrum canam, neque Mūsās inuocābō ut mihi auxilium ferant. Nōtum est numquam Mūsās adiuuāre miserum discipulum quī Latīnē loquī nescit nec tabulā cērātā scrībit, sed computātrō – eheu, horribilī māchinā! Nōn Iūnō īrāta ob iniūriam Paridis, nec Aquilō – Aeolī iussū– furēns Latīnē scrībere prohibent... tantummodo imperītia mē satis superque tenet. Quamuīs īnsciēns sim, audēbō dē Aenēide scrībere. Fortūna enim audācēs iuuat, ut fertur! Cūr fāta Dīdōnem, mulierem īnfēlīcem āmentemque, furente amōre captam, oppidum Karthaginem condere iussērunt? Sine dubiō sciēbant – Superī namque omnia sciunt – Karthāginem ā Rōmā dēlētum īrī. Pium Aenēam, uirum pugnae studiōsum atque Teucrōrum ducem, tam lūdicrum esse Diīs putō, ut continuō dīcam: Penātēs Trōiae uictī eum iussērunt nouam patriam condere, sed nūllō modō auxilium tulērunt ut classem tūtam per aequora nāuigāret. Nesciēbant forte, an timēbant īram Iūnōnis? Cūr eum nāuēsque suās dēseruērunt in altō aduersā tempestāte iactātōs? Fās est iussa deōrum exsequī, cum ipsī auxilium ferant, sed quid iuuat deōs inuocāre dum iī ad libitum suum faciunt? Fallācia ac mūtābilia cōnsilia deōrum īnsidiās īnstruunt hominibus oblectandī tantum causā. Inter sēsē rixās mouent, concitant infortūnium hominum gentiumque et hōc modō uītam ōtiōsam implent! Sīc uoluēre Parcae!... ait Vergilius poēta.

II.- Amicorum rixa puellae causa. (Ioh. Auctore) Orta est comtemptio inter amicōs puellae causā. Alter – cuī nōmen Paulō est – vidētur puellam quam amat plēnam bonōrum esse, alter – amīcus ingrātus – hanc puellam aestimat vīle prētium habēre tamquam ūnīus assis. Controversia sublāta est cum alter nimis benevolus ergā puellam, alter nimis severus esset. Haec est disputātiō amīcōrum: – Optimē tē mihī offers – ait Paulus, quī amicō suō obviam it – Redde mihī, quaeso, strēnam! – Cūr hoc mē rogitās? Ex sortium āleā lucrum fēcistī? – Amīcus nescit cūr Paulus tam hilarus sit. Paulus, exultāns: - Minimē. Amōre captus sum! Amicus, per lūdibrium: - Bis terque, Euge! Deus puerīlis caecā cupiditāte tē rapuit! At dīc mihī: quī homō est haec puella? – Omnium fōrmōsior est mea puella – ait Paulus. – Nōn quaerō ā tē quālis sit, sed quis sit puella. Quid nōmen eī est? Egóne eam nōvī? – interrogat amīcus. – Iam teneō quid interrogās: Anna nōminātur. Eandem īnsulam ac tū habitat, tabulatō secundō – ait Paulus. Amīcus: - Hanc Annam ais quae vīcō nostrō “Macella” passim appellātur? Paulus, fastīdiō captus: – Prāvus amīcus es. Nōn “macella” sed nimis speciōsa est et venusta. Amicus: - Ut aiunt, turpissimum nāsum puella tua habet, et ōs eius tamquam rostrum corniculae. Em, haec est fāmā! Paulus satis īrāscitur: - Minimē, nōn nisi oculōs argūtōs habet et illecebrōsa est tōta mea puella.

Amicus dērīdet: – Ex amōre īnsānīs! Tū, amōre captus, cēterōs omnēs oculīs captōs existimās! – Nōn īnsāniō – ait Paulus. – Tū vērō sine causā crūdēliter amāsiam meam dērīdēs et falso mē īnsāniae accūsas. Ac amīcus: – Ō Paule īnfēlīx! Ubi vēritās est, crūdēlitātem appellās! Paulus: – Frūstrā sententiam māiōrum arguēs. Indecōrus et falāx es, amīce! Tē cōnfitēri oportet Annam amāsse sed ab eā nōn amātum esse. Hāc dē causā dīrās exsecrātiōnēs profers! Amīcus, sprētō ac furtīvō amōre patefactō, nimis īrāscitur. Repente, āmentiā captus, colaphum Paulō dūcit – “Sors turpissima, semper stolidōs iuvās!”, mussitat – et tergum vertit. (Fīnis amīcitiae, fīnis cōmoediae, cōgitat auctor)

III.- Historia Antiochi regis Tyri. (Ioh. Auctore)

I.- Fuit Antiochus Rēx in oppidō Antiochiae, cui Rēx ipse nōmen indidit. Ūnam filiam Rēx habēbat pulcherrimam, dōnīs nātūrae ūberrima, praeter inmortālitātem. Quae cum ad annōs nūbilēs pervēnisset et speciōsa valdē fuisset, multī virī eam in mātrimōnium dūcere volēbant. Pater autem dēlībērabat cuī virō dīvitissimō fīliam in mātrimōnium dāret, sed captus est libīdine et iam sē nōn patrem sed quasi coniugem esse cupiēbat. Vulnerātus amōre filiae suae, suō iussū servīs discessīs ā cubiculō puellae, eam vī compressit. Puella autem cēlāre impietātem patris quaerēbat sed guttae quaedam sanguinis ad terram dēcidērunt. II.- Paulo post nūtrīx intrāvit in cubiculum ac vīdit puellam lacrimantem. Cum reperīret animum turbātum fīliae sanguinemque aspersum in pavīmentō, ait: “Quid sibi vult iste turbātus animus?”. Tunc, cum plānē puella locuta esset, ancilla intellexit scelus patris et exhorruit valdē. “Timeō nē – ait puella – patefaciat hominibus hoc scelus genitōris meī, quā dē causā mālō mortem antequam innōtēscat omnibus macula haec”. Sed nūtrīx, blandō sermōne loquēns, suāsit eī nē sē mortī trāderet et invīta prāvō patrī obtemperāret atque tacēret. III.- Sīc Rēx pater pius esse vidēbātur cīvibus suīs, tamen impiō torō fruēbātur quasi marītus filiae. Et expellendī causā, ad petitōrēs nūptiārum intrincātās quaestiōnēs prōpōnēbat iīs dīcēns: ”Sī quis vestrum solūtiōnem invēnerit, eī dabō fīliam meam in mātrimōnium; sī vērō errāverit, dēcollābitur”. Sī aliquis solūtiōnem inveniēbat, īubēbat eum dēcollārī quasi nihil dīxisset. Attamen plūrimī rēgēs atque prīncipēs gentium ad mortem haud dubiam properābant propter incrēdibilem pulchritūdinem puellae... (Veterēs monachi qui in scriptoriō laborabant, dicebant: Scrībere qui nescit, nūllum putat esse labōrem; trēs digitī scribunt, tōtum corpusque labōrat.)

IV.- Descriptio imaginis. (Ioh. Auctore) Ecce scaena quae in ātriō cuiusdam vīllae Rōmānae accidit. In duās partēs dīvīditur scaena haec et in mediō eārum stat mātrōna Rōmāna. Ā tergō dominae duo cubicula vidērī possunt. In utrōque cubiculō puer in lectulō cubat: alter dormit, alter recubat manibus sub cervīcem positīs aspiciēns quid in ātriō agātur. Domina, quae in mediā scaenā īrāta esse vidētur, vigilat. Trēs sunt servī quī, iussū dominae, arcās implent aut vacuefaciunt (id spectātor nescit neque interrogāre audet). Servus rūfus quī stāns ante magnam arcam labōrat, vās mōnstrat dominae et expectat dōnec eī imperet. Aliī duō servī, genuīs flectīs, labōrem suum faciunt ut domina sevēra imperāvit...

V.- Medus exsul. (Mac. auctore) Quōmodo Lydia et Mēdus uītam agēbant in Graeciā, sīue quid fēcerit Mēdus cum amīcā suā exsul in Graeciā. Tūsculī Mēdus comitābātur quotidiē Mārcum et Quīntum in lūdum euntēs et illinc redeuntēs ad uīllam. Magister lūdī erat uir Graecus cui nōmen erat Diodōrus et, cum item Mēdus Graecus esset, inter eōs amīcitia facta est. Initiō Mēdus extrā iānuam lūdī exspectābat dum magister docēbat. Tandem is in lūdum intrābat, in līmine manēbat et illinc didicit multa. Vterque, et Mēdus et Diodōrus, īrātus erat cum Iūliō, quia satis diū mercēdem nōn accipiēbant. Mēdus dēspērābat et 'quid faciam?' inquiēbat, 'quōmodo amābō Lydiam et uīuēmus sine pecūniā?' Neque Diodōrus mercēdem suam ā Iūliō accipiēbat. Sed amīcus certus in rē incertā cernitur, (1) ut ait poēta. Inter eōs dēcrētum est ut iūstitia fīeret monuēruntque nē umquam pecūniā carērent. Nōbīs nōtum est Mēdum in fugam sē dedisse cum pecūniā Iūliī in sacculō suō. Tūsculō Rōmam ambulāuit unde ē portū Ōstiēnsī ex Italiā prōficīscitur cum amīcā suā Lydiā. Antequam Mēdus ēmit ānulum Lydiae, in sacculō Mēdī nōnāgintā sēstertiī inerant. Nec Lydia nec Aurimontānus (Oerberg) exigēbant ratiōnem pecūniae Mēdī. Ānulus cōnstitit nouem sēstertiīs neque nōnāgintā pretium ānulī fuit. Quōmodo Mēdus soluit sūmptūs itineris maritimī et cētera quae ad profectiōnem in Graeciam attinent? Quōmodo illīc incipere uītam? Mēdus retinuit pecūniam et tanta fuit eius prūdentia ut relinqueret nummōs ad condūcendum pergulam ubi habitāre et tabernam habēre. Mēdus iam in Graeciā oculīs auribusque haurīre tantum gaudium cupiēns (2) et cum necesse erat mercēdem habēre, cōnstituit lūdum condere ubi litterās docēre tam Latīnās quam Graecās, secundum Comēniī monitum: Ante omnia, dēbēs discere simplicēs sonōs, ex quibus cōnstat sermō hūmānus quōs animālia sciunt fōrmāre, et tua lingua scit imitārī, et tua manus potest pingere. Posteā ībimus in Mundum et spectābimus omnia. (3) Multī puerī et iuuenēs in lūdum ībant nōn sine bonō ēuentū. Sīc inuenītur Fortūna hominum. (4) Illō quidem tempore mōris discere Linguam Latīnam erat in Graeciā, et Mēdus in lūdō aliēna bona ēripiēbat

doctrīnae cultūsque causā. Dum Mēdus docēbat artem epistulās bene scrībendī sermōnemque Latīnum, Lydia cēnsēbat habēre tabernam librāriam, ubi uēnderet librōs, īnstrūmenta scrībendī dēlīneandīque, stilōs, circinōs, ātrāmentārium ātrāmentumque, papyrōs, calamōs, tabulam aliaque multa. In eādem tabernā, textūs foliīs in fōrma codicum colligātīs manū exscrībēbantur, et multiplicātī, posteā magnō pretiō dīuulgātī sunt. Procul iam ā cūrā paupertātis, Mēdus et Lydia plūrimōs līberōs genuērunt quī fuērunt, sīue cāsū sīue deōrum cōnsiliō, aequē doctī et iuuenēs barbā et comā nitidī, dē capsulā (ut āiunt) tōtī (5) sed omnēs hominēs bonī, ex dīmidiā parte Rōmānī et Graecī. (1) Cic. Amic. 17,64 (2) Liv. 27,5 / cit. In Lexico Forcelliniano, sub uoce 'haurire' (3) I. A. Commenius. Orbis sensualium pictus, 'Inuitatio' (4) Iohannis celebris sententia. (cfr. proximam fabulam) (5) H. Koller, Orbis pictus Latinus, 'capsa'

VI.- Medux exsul. (Ioh. auctore) Cum Lȳdia et Mēdus Ōstiā ad Graeciam nāvigābant, ē nāve ēgressī sunt portū Pīraeō. Tum dēmum oblītī perīculōrum nāvigātiōnis, Athēnīs morārī statuērunt et, ut pauperēs erant, casam extrā moenia urbis condūxērunt. “Quid fiet?” dīxērunt. “Quōmodo nunc vīvāmus ac nōs alāmus sī pecūniā carēmus?” Mēdus ait Lȳdiae: “Servus domesticus fuī, officiīs careō et labor agricolārum nimis dūrus mihi vidētur. In vīllā Albānā puerōs herī ad lūdum comitābar et sine cūrā vīvēbam, quamquam dominō sevērō pārēbam et ab eō vīciēs verberātus eram”. Lȳdia, quae fēmina prūdens erat, sēcum cōgitābat: “Amīcus Mēdus meus nōn tam validus est quam tunc Rōmae crēdēbam et nimis piger est in labōrandō. Quōmodo is opus suum faciet ut mercēdem mereat?”. Mēdus cōnspiciēns amīcam suam tacentem (nam quī cōgitat verba nōn facit), crēdēbat eam trīstem esse. Tum maerēbat, dīcēns: “Vae nobis! Quid nunc fiet?” “Dēsine maerēre”, ait Lȳdia, “ac respondē mihi quid melius efficere sciās: fūrā rī an labōrāre...?” Sīc invenītur Fortūna hominum, quōrum sors in manū fēminārum est. Iam tunc Mēdus, mallēns fūrāri quam labōrāre, quotidiē prae Propylaeīs Acropolis errābat ad sacculōs (plēnōs nummōrum) peregrīnōrum ēripiendōs. Sīc Mēdus fūrābātur atque Lȳdia cūram domesticam gerēbat. Cāsū fuit ut Mēdus optimus fūr fieret et multam pecūniam domum afferret. Cum Lȳdia optimē rem domesticam administrāverat, pecūniōsī fuērunt, et dīxit: “Iam deus tuus Mercurius tē dōnō implēvit neque licet amplius eō abūtī. Dēsine fūrāri, dīvitēs sumus et decōrē oportet vīvāmus quasi hominēs probī”. Praedā quam Mēdus fēcit ūsī in portū Pīraeō dēversōrium condidērunt ad nautīs et peregrīnīs hospitium praebendum atque ad magnam pecūniam accipiendum. Procul iam ā cūrā paupertātis, eīs plūrimī līberī nātī sunt quōs in sānctō timōre lēgis et deōrum docuērunt.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful