Está en la página 1de 10

TEXTOS 2 BACHILLERATO. 1 EVALUACIN. REPASO.

Oceanus Atlanticus magnum mare est. Illud mare longum et

latum, quod inter Europam et Africam interest1, Mare Nostrum

appellatur a romanis. Inter Oceanum et Mare Nostrum est

fretum angustum, quod Africam ab Hispania dividit. Hoc fretum

Gaditanum appellatur, a nomine civitatis Gadium2. Illud mare

longum et angustum, quod inter Aegyptum et Arabiam situm est,

Mare Rubrum appellatur, nam aqua illius maris rubra videtur.

In ora Italiae multi portus sunt. Ab omnibus terris naves in

portus Italiae veniunt. Roma non ad mare, sed ad Tiberim flumen

sita est.

1 2

Interest: verbo intersum. Gadium (invariable): Cdiz.

LOS SOLDADOS ROMANOS

Dum milites romani in castris ambulant neque Germanos timent, magnus

numerus hostium castra petit. Romani hostes armatos accurrere vident

atque arma sumunt. Alii portas castrorum claudunt, alii vallum ascendunt.

Germani castra oppugnant. Romani castra defendunt. Milites romani pila in

Germanos iaciunt. Illi autem pila in castra iacere non possunt3, quod4 vallum

nimis altum est, neque vallum ascendere possunt, quod Romani vallum cum

pilis et gladiis defendunt. Hostes castra expugnare non possunt.

Romani portas castrorum aperiunt atque in hostes excurrunt. Barbari

perterriti milites nostros ad se venire vident, arma ad terram iaciunt, terga

vertunt atque in magnas silvas fugiunt.

3 4

Possunt: possum. Este quod y el siguiente son conjunciones: porque.

EL REGRESO DE LOS SOLDADOS

Romanorum copiae ad oppidum appropinquant. Viri fessi longo bello longisque

viis sunt. Altos patriae muros iam vident; mox vias, aedificia, deorum templa

ac forum videbunt, amicos salutabunt laetique apud suos erunt, longe a

castris atque a belli periculis.

Ad oppidi portas imperator copias dimittet. Quisque domum suam migrabit,

ubi, laetus suos inveniet. Post prima oscula, gratias deis agent. Deinde

cenam copiosam parabunt. Post cenam tota familia iuncta erit; multas res

memorabunt, multa facta per longas horas narrabunt.

Cras vir diu quiescet etiamque multa dicet atque audiet. Postridie in agris

laborabit magnaque laetitia tranquillam vitam renovabit.

LA OVEJA Y EL ASNO

Ovis et asinus inter se colloquebantur5. Ovis putabat se feliciorem esse

asino. Dicebat asino: Dominus tuus te saepe verberat; tibi gravissima onera

imponit; at meus mihi nunquam. Meus gregem suum in agros ducit, ubi est

herba nobis gratissima; tuus te carduis pascit. Labor nobis nullus est, at

vobis assiduus: Maxima vitae vestrae pars miserrima est, nos in perpetua

felicitate vivimus. Una tamen res me sollicitam tenet: saepe unam nostrum

dominus secum abducit nec ad nos nunquam reducit.

Asinus, qui saepe ad urbem ovillas pelles vexerat, intelligebat ovem in magno

errore esse. Vita tua, inquit mea peior est: Ego laboro quidem, sed usque

ad senectutem vivo. Vestro domino magna cura vestri est, sed mox vos

occidit. Mox tuam carnem suis amicis apponet; ego miser sed vivus, tui

memoriam servabo, magnum in laboribus meis levamen.

Colloquor: verbo deponente: traducir en activa.

CIRCE TRANSFORMA EN CERDOS A LOS COMPAEROS DE ULISES

CAPITULUM PRIMUM

Itaque cursum tenebant ad insulam qua Circe, filia Solis,

habitabat. Ubi eo6 pervenerunt, omnes Ulixis socii cupiebant e

nave exire et insulam explorare. Tandem Ulises Eurylochum et

socios viginti duos in terram exposuit et aquam et cibum ad

navem reportare iussit. Post longum iter procul in vallem magnam

Circes domum conspexerunt et ante portam multas feras quas

arte domuerat. In domo dea sedebat, quae simul pulchram telam

texebat

et

voce

cantabat

dulcissima. Itaque ad portam

appropinquaverunt

omnes

praeter

Eurylochum,

qui

insidias

timebat.

Eo: adverbio: all.

CAPITULUM SECUNDUM

Dea, cum7 portam aperuit, eos intrare et cenare iussit.

In sellis eos collocavit et vinum dedit, sed prius

medicamenta infuderat. Cum ea biberunt, dea viros virga

tetigit et statim facti sunt porci. Nunc voce porcina

grunniebant, sed mentem retinebat humanam. In haram

inclusi sunt cum aliis quos dea ante iam mutaverat.

Cum: conjuncin: cuando. // La tercera vez que aparece es la preposicin: con.

CAPITULUM TERTIUM

Interea Eurylochus dubius ac perterritus ad navem

festinavit et omnia Ulixi narravit; hic, quod mirabilem

artem timebat, Eurylochum ad locum statim se ducere

iussit, sed ille ad pedes Ulixis se provolvit et per omnes

deos oravit: Minime vero, Ulixes, noli nos omnes obicere

morti. Ulixes ei respondit iratus: Ad navem igitur tu

manebis, Euryloche, ego periculum solus adibo.

CAPITULUM QUARTUM

Haec ubi8 dixit, discessit solus et ad Circes domum iter

fecit, sed dum intrat subito deterritus est specie iuvenis

qui virgam auream manu tenebat: Mercurius, qui erat ille,

ait: quo festinas, stulte? Hic habitat Circe, quae tuos

socios in porcos mutavit et inclusit in haram sordidam.

Visne9 eandem fortunam subire? Neque tamen verba

neque numen Mercurii eum detinebat. Deus igitur, cum10

hoc vidit, ei tradidit herbam cui nomen est moly. Dixit:

8 9

Ubi (conjuncin): cuando. Visne: acaso quieres?. 10 Cum (conjuncin): cuando.

hanc tene manu et audacter per portam intra. Moly enim

te defendet.

CAPITULUM QUINTUM

Et ita res evenit: cum porta aperta est et Ulixes in

regiam acceptus (est), Circe in solio eum collocavit et in

poculum vinum et medicamentum infudit. Cum ea Ulixes

bibit, dea eum virga tetigit et magna voce dixit: ad

haram, porce, ad socios abi. Sed moly eum servavit

neque mutatum est eius corpus.

CAPITULUM SEXTUM

Itaque Circe perturbata ad pedes eius se provolvit et ait: Qui

es tu? Omnes qui hoc poculum ante hauserunt mutati sunt in

porcos. Nonne11 ille Ulixes tu es, quem amare iam diu fatis cogor.

Ego te dea in matrimonium peto.

Sed Ulises eius preces repudiavit. Nihil enim cupiebat nisi socios

rursus videre. Itaque Circe, cum hoc intellexit, ad haram cucurrit

et Ulixis socios liberavit. Illi in regiam intraverunt forma porcina

et omnia compleverunt grunnitu, sed statim Circe unguento eos

oblevit et in formam humanam iterum redierunt. Quanta laetitia

cinxerunt ducem!.

11

Nonne: acaso?.

10

También podría gustarte