Está en la página 1de 8

Tres Parvi Porci

Departamento de Griego IES Vegas Bajas ngel Luis Gallego Real

TRES PARVI PORCI


SCAENA PRIMA
Scaena in haris villae Iulii agitur. Pater porcus et mater porca colloquuntur. MATER PORCA Marite mi, puto vitam in hac villa paulatim pericolosam fieri. Videsne servos qui Tusculo veniunt, cum saccis malorum et pirorum tantum? Et deinde Iulius mihi mala dat...Timeo Iulium dona ferentem! PATER PORCUS Recte dicis, meus amor. Sed... qui homo non moratur et te amat cum ambulas per hortum? Omnia in te pulcherrima sunt, etiam modus tuus ambulandi! MATER PORCA Id est quod iberica sum et nigros pedes habeo. Aspice nostros tres parvos liberos. ludunt cum cane Iuliae. Audivi quod Aemilia convivium pro Cornelio parare vult. Vide: Syra et Delia mensam parant. Sed cogita: ubi est cibum? Quid edent in eo convivio? Tantum mala et pira??? necesse est nostros liberos abesse. PATER PORCUS Ii cum ovibus abire debent dum ab pastore in campum vehuntur. MATER PORCA Sub ovibus abire ut fecit Ulysses? PATER PORCUS Non sub ovibus, sed, inter oves. Nam tunc ovis nigra, (quae stulta est et semper errat), silvam petit, et parvi porci quaerere vestigia eius possunt et intrare in silvam possunt. MATER PORCA O dei, non solum species (et pernas) sed etiam cerebrum habes! Age, nostros liberos voca. Mater porca et pater porcus exeunt.

Tres Parvi Porci


Departamento de Griego IES Vegas Bajas ngel Luis Gallego Real

SCAENA SECUNDA
Nunc scaena agitur in obscura silva. Intrant porci. PORCUS SECUNDUS Iam sumus in silva. Quid agimus, fratres? In occulto esse ludimus?

PORCUS PRIMUS Minime, mihi placet ludere. Hic sumus quia ruri modum vivendi discere debemus. Fortasse proximum annum erimus in tentorio campo cum pueris exploratoribus! PORCUS SECUNDUS. Vita in silva melior quam in hara est!

O beatus ille qui procul negotiis ...et prope balanos est! PORCUS TERTIUS Tacete, stulti. Mater timet ne Iulius nos edat. Nunc debemus in silva manere et casam aedificare. PORCUS PRIMUS Tantum unam solam casam? Iberici sumus: coloniam materiae possumus facere et multam pecuniam habebimus. Imaginate coloniam cum piscina, campum paganico, hortum cum signis... PORCUS SECUNDUS Tantum laborare? O, magnus labor est! Melius est parvum tugurium facere et afferre bonam vitam: balanos ex quercis edere et edere... PORCUS TERTIUS Ego fessus sum habitandi in hara!, Hic nullus est qui vivat! Nunc volo villam habere, cum peristylo, cubiculis, atrio...ita ut villa Iulii! Sed simus observantes cum Natura et eam faciamus modo tradito a maioribus. Necesse est nobis discedere, quia non convenimus. Valete, fratres PORCUS PRIMUS ET SECUNDUS Valete!

Tres Parvi Porci


Departamento de Griego IES Vegas Bajas ngel Luis Gallego Real

SCAENA TERTIA
Scaena in alia silvae parte agitur. Porcus secundus. PORCUS SECUNDUS Hic est locus idoneus ad aedificandum tugurium. Ecce paleae bonae. Celeriter id faciam: unus, duo, tres, et ecce meum domicilium. Nunc tempus est edendi balanos. (Intrat Albanix) ALBANIX Ave, porce, Albanix sum. Erro per silvam, quia Regina improba est et me necare vult. Fessa sum, et domum redire non possum. Quaeso, bone porce, permitte me in tuum pulcherrimum tugurium intrare. PORCUS SECUNDUS Phu! Abi, Albanix, haec non est tua fabula!

(Abit tristis Albanix intratque lupus) LUPUS Esurio, et bene olet porcum. Ubi es, parve porce? Ego volo tibi meos dentes ostendere. Sic dicere potero: veni, vidi, vici PORCUS SECUNDUS Iit in ludum Diodori et respondere possum his verbis:

vos vestros servate, meos linquite mores! LUPUS Ostium aperiam aut afflabo et afflabo et tugurium tuum demolietur. PORCUS SECUNDUS Nihil metus me possidet.

LUPUS PHUUUUUUUUUUU. Alea iacta est Iam tugurium abest. Sed... ubi est parvus porcus??? Noli fugere, improbe!

Tres Parvi Porci


Departamento de Griego IES Vegas Bajas ngel Luis Gallego Real

SCAENA QUARTA
Scaena in alia sivae parte agitur. Porcus primus adest. PORCUS PRIMUS Ecce pulcherrimus locus ad aedificanda milia et milia casarum! Postea eas vendam! O quam pecuniosus ero! Sed primum aedificabo unam casam quam monstrabo gentibus patriciis pecuniosis His quattuor lignis casam facio...Unus, duo, tres, ecce mea magnifica domus! (advenit porcus secundus) Sed...quis venit ad dedicationem? Meus frater adest! Video eum esse pavidum. Quid est, frater? PORCUS SECUNDUS Lupus venit et tugurium meum destruxit. Age, in casam tuam intremus, quia lupus non benevole accurrit. Lupus apparet. Statim porci in casam intrant et claudunt ostium. LUPUS Aperite, porci, aut probabitis meum flatum hippoturbidum ut Pepepotamus! PORCUS SECUNDUS Nunquam ostium aperiemus. ut Cicero dicit,

Salus populi est suprema lex LUPUS (ad se) O, quam doctisimum porcum inveni. (ad porcos) Et ego dico: Tantum Scio me nihil scire...nisi flare: PHUUUUUUUUUUUUUUUU PORCUS PRIMUS O frater,

aspexi muros patriae meae... PORCUS SECUNDUS PORCUS PRIMUS Cuius est iste versus? Eum in apice linguae habeo. Age, cito fugiemus

Porci fugiunt. Subito Intrat Albanix ALBANIX Quam tristis et sola sum! Num nemo est qui me accipere velit?

Et rursus abit Albanix.

Tres Parvi Porci


Departamento de Griego IES Vegas Bajas ngel Luis Gallego Real

SCAENA QUINTA
Scaena in alia silvae parte agitur. Porcus tertius adest. PORCUS TERTIUS Iam aedificavi villam concordem cum Natura et modo tradito a maioribus. Etiam omnia consilia Feng Shui parui! Nunc tempus est meditandi, ut Buddhae sectator: Ommm, ommm Intrant Porci primus et secundus PORCUS SECUNDUS PORCUS PRIMUS PORCUS TERTIUS Lupus advenit LUPUS Ecce turbo lupus qui ore omnem ordinem aedificationum destruit! Prope vandalicus sum! Agite, porci, statim ostium aperite vel flabo et flabo et hanc villam diruam! PORCUS TERTIUS Nihil a te timemus, lupe. Quaeso, ita fortiter fla ut aerem accomodatum exstinguam. Fratres mei, ponite postremum compactum Iustini Bieberis ut Lupus delectatur dum flat... LUPUS (Operiens aures) Sed spirare non possum cum tali musica! O quam improbus est iste porcus! Phuuuuuuuu....phuuuuuuuu, non possum, aures mihi dolent, oportet me statim abire! Intrat Albanix ALBANIX Sola erro per silvam, nemo me adiuvare vult...Misera sum. O lupe, vitae meae finem pone et devora me! LUPUS (simulans insanum esse cantat:) Devora me iterum, devora me iterum! (Deinde clamat) Adeo ad longissimum locum ubi solum soniti silentii sint. Vale, Albanix, valete, porci! PORCUS TERTIUS: (post ostium) Abi quoque, Albanix. Si vis, accipe unum malum quod inest in sacco Leandri! ALBANIX Nemo me amat, ne porci quidem! Salve, frater! Iuva nos! Lupus nos persequitur. (Murmurat) Et Albanix quoque! Agite, intrate in villam et ostii pessulum ponite. (Ad se) vale, meditatio!

Albanix malum accipit et abit. Intrat iterum lupus. Post arborem se abdit et meditat. LUPUS Quomodo in hanc villam intrare possum? Propositum habeo: per caminum intrabo! Lupus ascendit in tectum villae.

Tres Parvi Porci


Departamento de Griego IES Vegas Bajas ngel Luis Gallego Real

SCAENA SEXTA
Scaena domi porci tertii agitur. PORCUS PRIMUS Gratias tibi agimus. Lupus abest. PORCUS SECUNDUS Audite, audite: aliquis super tectum est. Puto hunc ipsum lupum per caminum intrare vult! PORCUS TERTIUS Nolite timere. Magnum ignem accendamus, quamquam aestate simus.

Porci ignem accendunt. Tablinum plenum fumi est. PORCUS SECUNDUS (Ad se) Num Feng Shui non dicit quo fumus adire debeat??

LUPUS Iam intro in villam per caminum...sed quid est? Magnus ignis sub me est. Cauda mea incenditur, et si caudam perdo... natare non possum ut pisces neque me ostendere ut pavo! Phu phu, necesse est me fugire! Lupus ululans fugit. PORCI Laeti sumus. Lupus abest. In silva ululati eius ab omnibus audiuntur. PORCUS PRIMUS PORCUS TERTIUS Etiamne ab ove nigra? Et Albanive quoque!

Tres Parvi Porci


Departamento de Griego IES Vegas Bajas ngel Luis Gallego Real

VOCABVLA NOVA
abdo esconder accendo encender aestas-aestatis f. verano apex-apicis m. punta balanus-i m bellota caminus-i m. chimenea dedicatio-onis f. inauguracin species-ei f.apariencia exstingo apagar esurio tener hambre Feng Shui Feng Shui flatus-us m. soplo fumus-i m humo hara harae f. porqueriza ignis-is m. fuego operio taparse palea ae f. paja pavidus-a-um aterrorizado perdo perder pessulus-i m cerrojo puer explorator m boy scout tentorius campus campamento turbo-turbinis m. huracn tugurium-i n. choza ululatus-i m alarido, aullido

SENTENTIAE

vos vestros servate, meos linquite mores (Petrarca) sigue tu propio camino y djame seguir el mo salus populi est suprema lex (Cicern) La seguridad de la gente es la ley suprema Scio me nihil scire (Scrates) solo s que no s nada Aspexi muros patriae meae Mir los muros de la patria ma (Quevedo) Devora me iterum Devrame otra vez (Azcar Moreno que lo toman a su vez de Lalo Rodrguez.

Gratias Mario del Rio, Santi Carbonell et Carlos Cabanillas ago!!!

Tres Parvi Porci


Departamento de Griego IES Vegas Bajas ngel Luis Gallego Real

También podría gustarte