Está en la página 1de 6

1- Nihil peius est dedecore. 2- Mors servitute potior est. 3- Turpis fuga mortis omni est morte peior.

4- Nam risu inepto res ineptior nulla est. 5- Graviora quaedam sunt periculis remedia. 6- Romani magnificentiores in suppliciis deorum quam domi fuerunt. 7- Mea Terentia, fidissima et optima uxor, et mea carissima filiola, valete. 8- Caesar quam maximum potest militum numerum imperat. 9- Socrates est omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus. 10- Solon sapientissimus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem.. 11- Nusquam est, qui ubique est. 12- Ea sunt his ipsis malis, in quibus sumus, miseriora. 13- Eget semper, qui est avarus. 14- Omnes homines, quicumque sunt, fratres sunt nostri. 15- Nemo est tam agrestis, quem non contumelia moveat. 16- Nulla acies humani ingeniii tanta est, quae penetrare in caelum possit. 17- Miserrimus est qui, quod edat, non habet. 18- Homini natura addidit rationem, qua regerentur animi appetitus. 19- Quam rem publicam habemus? In qua urbe vivimus? 20- Vir bonus est quis? 21- Num eloquentia Platonem superare possumus?

22-

Cuius ea culpa fuit? Militum an imperatorum?

23- Cui dedit? Per quem dedit? Quantum dedit? Nihil fingi potest, et tamen Roscius incusatur. 24- Novistine hominem? Novi. 25- Romamne venio, an hic maneo, an Arpinum fugio? 26- Quid sit futurum cras, fuge quaerere. 27- Scribam quid sentiam. 28- Mone eum quo statu sit res. 29- Iamdiu ignoro quid agas: quo mitterem litteras aut cui darem, nesciebam. Cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus. 30- Laudaris carmine nostro. 31- Haec improbantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur. 32- Nemo, qui fortitudinis nomen consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus. 33- Gloria virtutem tamquam umbra sequitur. 34- Egredere ex urbe, Catilina; proficiscere. 35- Quod natum est, moritur. 36- Turpe est aliud loqui, aliud sentire. 37- Non deerunt nobis res necessariae. 38- Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia. 39- Homines plurimum hominibus et prosunt et obsunt. 40- Praeterita mutare non possumus. 41- Omnibus druidibus unus praeest. 42- Speremus quae volumus, sed quod acciderit, feramus. 43- Quoniam non potest id fieri, quod vis, id velis quod possit. 44- Gladiatores accipere plagam malunt quam turpiter vitare.

45- Magnas it Fama per urbes. 46- I, lictor, summove turbam. 47- Potest ex casa vir magnus exire. 48- Leve fit, quod bene fertur, onus. 49- Fit ut nemo esse possit beatus. 50- Virtus est vitium fugere et sapientia prima. 51- Multum est inter amicos dare et accipere. 52- De futuris rebus difficile est dicere. 53- Contemnere omnia aliquis potest; omnia habere nemo potest. 54- Gratus debet esse qui accepit beneficium. 55- Verres Minervae templum spoliare conatus est. 56- Caesar bellum cum Germanis gerere constituit. 57- Stoici censent sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos. 58- Solemus dicere summum bonum esse secundum naturam vivere. 59- Anaxagoras, nuntiata filii morte, dixit eum esse mortalem. 60- Caesar pontem rescindi iussit. 61- Maluit se diligi quam metui. 62- Id vos ignorare nolui. 63- Legatos Caesar discedere vetuerat. 64- Mos est Athenis laudari in contione eos, qui sint in proeliis interfecti. 65- Manlius regnum appetisse existimatus est. 66- Caesar a Gergovia discessise audiebatur. 67- Tandem L.Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic ferro flammaque minitantem, ex urbe eiecimus. 68- Legati venerunt pacem petentes. 69- Mortuo Cicerone, forum siluit. 70- C.Flaminium Caelius, neglecta religione, cecidisse apud Trasumenum scribit. 71- M.Messala M.Pisone consulibus, coniurationem nobilitatis fecit. 72- Nemo erit, qui credat, te invito, provinciam tibi esse decretam. 73- Nulla materies tam facilis ad exardescendum est 74- Haec ad iudicandum sunt facillima. 75- Bocchus se ob regnum tutandum arma cepisse respondit. 76- Neque consilii habendi neque arma capiendi spatium datur. 77- Haedui legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt. 78- Galli locum oppido condendo ceperunt. 79- Bello gerendo M.Catonem praefecisti. 80- Consul placandis Romae dis habendoque dilectui operam dat. 81- Audendo virtus crescit, tardando timor. 82- Multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis. 83- Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha gessit. 84- Romani bellum adversus finitimos sumpturi erant, cum legati de pace venerunt. 85- Si itura est, eat. 86- Apes iam evolaturae sunt. 87- Hic vincendum aut moriendum est. 88- Omnia homini, dum vivit, speranda sunt.

89- Hoc vobis providendum est. 90- Quid nobis faciendum est? 91- Legendus est hic orator iuventuti. 92- Imusne sessum? 93- Galliae legati ad Caesarem gratulatum convenerunt. 94- Themistocles, e civitate eiectus, Argos habitatum concessit. 95- Bocchus legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum. 96- O rem non modo visu foedam, sed etiam auditu! 97- Nihil est dictu facilius. 98- Id factu facillimum erat. 99- Nefas est dictu miseram fuisse talem senectutem. 100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133Nulla lex satis commoda omnibus est. Coloni omnes et socii vestri urbes suas finesque defendent. Nos patriam fugimus et dulcia linquimus arva. Me nunc nostri pudet. Mirum somnavi somnium. Bonas preces precor. Itque reditque viam. Omnes volunt beatam vitam vivere. Sacra canunt. Hic locus ab hoste circiter passus sexcentos aberat. Castra hostium duo milia passuum a nobis aberant. Multos dies domi permansi. Caesar totam noctem ad exercitum manere decrevit. Punico bello duodecimum annum Italia urebatur. Pueri patresque severi, fronde comas vincti, cenant et carmina dictant. Ecce manus iuvenem post terga revinctum pastores trahebant. Vultum demissa est. Faciem mutatus est et ora Cupido. Exuvias indutus Achillis rediit. L.Murena magnas copias hostium fudit, urbem partim vi, partim obsidione cepit. O falsam spem! O volucrem fortunam! O caecam cupiditatem! O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit! O tempora! O mores! Te tua fata docebo. Id te usus docebit. Catilina iuventutem mala facinora edocebat. Moneo vos ego haec. Ego te haec hortor. Medicus mortem regis omnes celavit. Me primum sententiam rogavit. Senatus Catilinam et Manlium hostes iudicat. Ancum Marcium regem populus creavit. Rex Romam legatos misit. Massiliam Pompeius omnia sua praesidia duxit.

134135136137138139140141142143144145146147148149150151152153154155156157158159160161162163164165166167168169170171172173174175176177178-

Agesilaus Helespontum copias traiecit. Gloria nominis vestri, salus sociorum, fortunae civium defendentur. Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis in errore perseverare. Effectus eloquentiae est audientium approbatio. Maximus apium labor est initio veris. Feras catulorum amor in venabula impinguit. Me desiderium tenet urbis. Fortitudo est dolorum laborumque contemptio. Vita mortuorum in memoria posita est vivorum. Homo veteris prosapiae, multarum imaginum et nullius stipendi est. Mei loci atque ordinis homo ad me venit. Erat puer acris ingenii. Murena multae industriae et magni laboris fuit. Multitudine civium factiones valuere. Caelum extremum atque ultimum mundi est. Multae istarum arborum mea manu satae sunt. Eorum plerique inermes cadunt. Gravitas morbi facit ut medicinae egeamus. Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit. Vivorum memini, nec tamen Epicuri licet oblivisci. Gallia frugum hominumque fertilis fuit. Multi sua parvi pendere, aliena cupere solent. Cuius auctoritas magni habebatur. Voluptatem virtus minimi facit. Tua gratia magni aestimatur. Multis minatur, qui uni facit iniuriam? Percussoribus Caesaris senatus favebat. Oro te ut mihi ignoscas. Omnibus rebus causa antecedit. An ille mihi liber, cui mulier imperat? Athenienses Timotheo publice statuam in foro posuerunt. Sibi quisque peccat. Sunt nobis mitia poma. Suus cuique mos est. Vos quibus est virtus, muliebrem tollite luctum. Omnia haec praesidio adsunt. Obscuritas terrori erat. Paucis pernicitas saluti fuit. Sunmittit cohortes equitibus subsidio. Pompeius V legiones subsidio suis duxit. Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Caesar modo stellae caelo it. Vacare culpa maximum est solatium. Omnium rerum natura cognita, liberamur mortis metu.

179180181182183184185186187188189190191192193194195196197198199200201202203204205206207208209210211212213214215216217218219220221222223-

Murus defensoribus nudatus est. Quod huic debes, ego a te peto. Ex me hic natus non est, sed fratre. Archias, Antiochiae natus, est loco nobili. Iove nate, Hercules, salve. Ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas. Timore diffugere. Lacrimo gaudio. Ardeo incredibili quodam amore patriae. Caesar cum duabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus impedimentis misit. Marcellus cum omni exercitu profectus est. Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Catilina fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Consul urbem vi, copiis, consilio, virtute cepit. Magno ubique pretio virtus aestimatur. Quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis? Praetereo quod uxor eam sibi domum sedemque delegit. Accedebat quod Galli suos ad se liberos abstractos obsidum nomine dolebant. Opto ut beatus sis . Decrevit senatus ut L.Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet. Deos precor ut his infinitis nostris malis contenti sint. Lex permittit ut furem noctu liceat occidere. Te hortor ut maneas in sententia neve cuiusquam minas pertimescas. Peto non ut aliquid novi decernatur, sed ne quid novi decernatur. Catilina voce supplici a patribus postulavit ne quid de se temere crederent. Restat ut doceam omnia hominum causa facta esse. Fieri potest ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit. Galli timebant ne Caesar veniret. Timebam ne evenirent ea quae acciderunt. Vereor ne molestus sim vobis. Hasdrubal metu, ne dederetur Scipioni, urbe excessit. Non vereor ne tua virtus hominum opinioni non respondeat. Non dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae. Quid obstat quominus beatus sis? Nihil impedit quominus id facere possimus. Non possumus, quin alii a nobis dissentiant, recusare. Nihil est in intellectu quin prius fuerit in sensu. Oportet esse ut vivas, non vivere ut edas. Ager, cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet Iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus signum receptui dedit. Caesar, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, ad hostes contendit. Caesar, priusquam se hostes reciperent, in fines Suessionum exercitum duxit. Caesar cum primum potuit, ad exercitum contendit. Ut primum ex pueris excessit Achias, celeriter antecellere omnibus coepit. Dum haec geruntur, qui erant in agris reliqui, discesserunt.

224225226227228229230231232233234235236237238239240241242243244245246247248249250-

Haec, sicut exposuit, ita gesta sunt. Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius. Adiuta me, quo id facilius fiat. Pompeius quo facilius impetum Caesaris tardaret, portas obruit. Id eo scripsi, quo plus auctoritatis haberem. Invenerat homines, qui dicendo tempus consumerent. Rufum laudo, non quia tu ut ita facerem petisti, sed quia est ille dignissimus. Nemo patriam quia magna est amat, sed quia sua. Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset. Tantus fuit ardor animorum, ut motum terrae nemo pugnantium senserit. Epaminondas adeo veritatis amans erat, ut ne per iocum quidem mentiretur. Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit. Traianus rem publicam ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur. Ea erat sagatitate Alcibiades, ut decipi non posset. Nemo est tam fortis, quin rei novitate perturbetur. Quamquam innocentissimus erat, damnatus est Socrates. Fabula non nunquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commovet. Quod turpe est, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest. Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas. Si in hoc erro, qui animos hominum inmortales esse credam, libenter erro Si mihi bona re publica frui non licuerit, ego carebo mala. Orationes Thicididis imitari neque possim, si velim, nec velim, si possim. Ferreus essem, si te non amarem. Si venisses ad exercitum, a tribunis militaribus vissus eses. Si feceris id quod ostendis, magnam habebo gratiam; si non feceris, ignoscam. Si vis pacem, cole iustitiam. Non dubito quin, si hoc dixisses, errares.

También podría gustarte