VRBIS INCENDIVM

(Schola -cum Nerōne- cantat)

“Nerō, cum urbem ārdentem prōspiceret, pulchritūdine flammārum dēlectātus dīcitur iniisse domesticam scaenam et cecinisse Trōiae incendium [...]” LLPSI II.XXXVI: 266-269

→W. H. D. Rouse, Chanties in Greek and Latin written for ancient traditional airs, Oxonii 1922, p. 99

Urbis ārdent tēcta Rōmae ferte fontēs, ferte rīuōs, ēn flammās, ēn flammās tēcta Rōmae dant ruīnās. Imperātōrem Nerōnem in Palātīnō sedentem aspectās, aspectās, ēn Nerō, quī dulce cantat! “Chrīstiānōs ad leōnēs! Māchinātōrēs malōrum! fēstīnā, fēstīnā, et ferīs dā mox sagīnam!”

fontēs... rīuōs... = cōpiam aquae tēcta dant ruīnās : praecipitantur

dulce : dulcem in modum, dulciter

sagīna, -ae = frūmentum, esca

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful