Está en la página 1de 5

EXAMEN LINGVAE LATINAE (Cap.

I-IV)
NOMEN: ______________________________________________

COLLOQVIVM

Personae: Syra, Davus, Iulius, Medus, Aemilia Davus et Syra in peristylo adsunt. Davus servus Iulii et Aemiliae est. Syra quoque ancilla Aemiliae et Iulii est. Ceteri servi absunt. Davus, servus Iulii, laetus est, quia nummum habet in sacculo suo. Syra eum laetum videt. Syra: Quid est, Dave? Davus: Ecce sacculus meus, Syra Syra sacculum Davi videt, sed nummum in sacculo eius non videt. Syra: Vacuus est sacculus tuus. Davus: Non est. In sacculo meo est pecunia. Syra: Quot nummi sunt in sacculo tuo? Davus: Unus nummus. Ecce nummus meus. Syra: Unus tantum nummus? Non magna est pecunia tua! In sacculo Medi non unus tantum, sed multi nummi sunt. Davus: Sed meus est nummus qui in sacculo meo est. Syra: Quid? Nonne Medi est pecunia quae est in sacculo eius? Davus, qui probus est servus, tacet neque Medum accusat. Servus probus servum non accusat. Syra: Responde, Dave!

Davus: Medum interroga! Syra: Sed is non adest. Ubi est Medus? (Iulius, qui iratus est, Medum vocat: Mede! Veni!) Davus: Medus abest, Audi! Dominus eum vocat. (Iulius rursus Medum vocat: Me-de! Veni, improbe serve!) Iam Syra dominum audit. Syra: Cur dominus iratus est? Davus non respondet, sed tacet. Syra: Responde, Dave! Cur iratus est dominus?

Iulius venit et Syra dominum iratum et baculum eius videt. Iulius Davum salutat et interrogat: Salve, Dave? Ubi est Medus? Davus salutat dominum suum et respondet: Salve, domine! Medus non est hic. Iulius: O, servum improbum...! Syra: Quid est, domine? Nonne servus probus est Medus? Iulius: Num probus est servus, qui pecuniam domini in sacculo suo habet? Syra tacet neque respondet. Syra quoque non laeta est, quia Medum amat. Dominus iratus discedit. Syra plorat. Davus eam interrogat: Cur ploras1, Syra? Syra: Medus servus improbus est, sed eum amo2. Davus: Quid? Cur amas servum, qui pecuniam domini sumit? Syra non respondet et plorat: Uhuhu!. Davus non laetus est, quia is quoque Syram amat. Medus laetus venit.
1 Ego ploro Tu ploras Is plorat 2 Ego amo Tu amas Is amat

Davus eum videt et interrogat: Mede, quot nummi in sacculo tuo sunt? Medus non respondet, sed ridet. Syra, quae adest, quoque eum interrogat: estne in sacculo tantum pecunia tua? Medus respondet: In sacculo meo est mea pecunia. In mensa sacculum ponit et pecuniam sumit. Is laetus ridet et pecuniam numerat: Unus, duo, tres ... Davus: Dominus iratus est et baculum suum habet. Medus: Iulius improbus dominus est. Semper imperat. Davus, iratus, respondet: Et servus probus semper paret. Medus, quoque iratus: Iam tace! Medus Davum pulsat. Davus pulsat Medum. Syra plorat et dominam Aemiliam, quae iam venit, vocat. Aemilia Syram audit et interrogat: Syra, cur servi irati sunt? Syra Medum : Medus improbus servus est, quia pecuniam domini Iulii habet in sacculo suo. Aemilia: Dominum voca!. Syra: Do-mi-ne!

EXERCITIA Exercitium 1 1. Davus __________ est et Syra __________ Aemiliae est. 2. Davus laetus est. Sacculus eius non __________ est. 3. In sacculo Davi est unus __________, quem Iulius ponit. 4. Syra non videt pecuniam in sacculo __________ (:Davi). 5. Syra: sacculus tuus pecuniam non __________, sed in __________ Medi multi nummi sunt. 6. Syra interrogat: Nonne Medi est pecunia, __________ est in sacculo eius? 7. Davus Medum __________ accusat et respondet: __________ Medum. 8. Sed Medus __________. Syra non eum videt: Medus hic non est. 9. Iulius venit et servum Davum salutat. 10. Iulius iratus est, quia in sacculo eius __________ decem nummi sunt. 11. Iulius eum interrogat: __________ est Medus? 12. Davus respondet: Medus non __________ est. 13. Iulius __________ et Medus venit.

14. Syra __________ quia Medus servus non __________ est. 15. Davus __________ est quia Medus __________ domini habet. 16. Medus ridet et pecuniam in sacculo suo __________: Unus, duo, tres... 17. Davus Medum __________: Cuius est pecunia in sacculo __________? 18. Medus ridet et __________: Multi nummi in sacculo meo sunt. Pecunia __________ est. 19. Davus interrogat: Estne in sacculo tuo __________ tua pecunia? 20. Medus __________ in mensa sacculum suum. Numerat pecuniam et ridet. 21. Davus: Dominus iratus est et __________ habet. 22. Medus: Iulius __________ improbus est. 23. Davus: Dominus __________ et servus paret. Pare, Mede! 24. Medus: Iam __________! Davum pulsat. Davus eum pulsat. 25. Syra Aemiliam vocat: __________, domina! Aemilia venit. 26. Aemilia Syram interrogat: Cur Medus Davum __________? Non __________ servus est. 27. Syra Medum accusat. Aemilia: __________ voca, Syra! 28. Syra dominum __________. Exercitium 2 1. Servus, __________ multam pecuniam in sacculo suo habet, Medus est 2. Syra, __________ Medum amat, non laeta est. 3. Davus pecuniam, __________ in sacculo is habet, numerat. 4. __________ Syra ancilla est? Syra ancilla Aemiliae est. 5. __________ est iratus dominus? Quia Medus pecuniam eius habet. 6. __________ nummi in sacculo Davi sunt? Unus tantum. 7. Aemilia, __________ Syra videt, in peristylum venit. 8. In sacculo Iulii centum nummi sunt. Medus pecuniam __________(:Iulii) sumit et in sacculo__________ eam ponit. 9. Baculum, __________ in mensa est, Iulius iratus sumit. 10. __________ sumit Iulius iratus? Baculum. 11. Medus, __________ Iulius iam videt, discedit.

Exercitium 3 1. Nummus est __________ et eius genetivus est nummi 2. __________ genetivus est, sed nominativus est dominus. 3. Novus __________ masculinum est, __________ ancilla femininum est et novum baculum __________ est. 4. Domini genetivus singularis est, et __________ genetivus pluralis. 5. Dominus imperat: Tac__ et aud__, serv__! Servus paret. 6. Tace imperativus est, __________ indicativus est. 7. Quintus nominativus est. Marcum est __________. 8. Aemiliam accusativus est. __________ nominativus est. 9. __________ genetivus pluralis est. Servae nominativus pluralis. 10. Indicativus __________ est, et __________ est discede. Exercitium 4 1. Quot personae sunt in scaena? ... 2. Quis habet baculum? ... 3. Cur laetus est Davus? ... 4. Quot nummi sunt in sacculo Iulii? ... 5. Quot nummi in sacculo Davi sunt? ... 6. Suntne nummi Iulii in sacculo Medi? ... 7. Cur Medus laetus est? ... 8. Cuius est pecunia in sacculo Medi? ... 9. Cur plorat Syra? ... 10. Cur Davus Medum non accusat? ... 11. Estne Medus probus servus? ... 12. Quem Syra vocat? ... 13. Ubi sunt Davus et Syra? ... 14. Cur Medus pecuniam sumit in sacculo Iulii? ... 15. Cur Davus Medum pulsat? ... 16. Quid imperat Aemilia? ....