Está en la página 1de 2

Legione in urbe, ante diem VI Kalendas Decembres a. D.

MMXI

Maurilio Prez praeside, professor cathedrarius linguae Latinae in Universitate Legionensi necnon moderator probationis Latinae maturitatis, quam vocant, qui est, superiore die 24 mensis Novembris, die nempe Iovis, coetus ad rationem eius probationis moderandam sive concinnandam Legione celebratus fuit. Quem conventum duas fere per horas perductum, quindecim sedecimve sodales idemque magistri magistraeve nostrae linguae convenerunt, qui quidem sodales rogati a magistro concinnatori (venia verbo sit) singulas scripserunt chartulas, quibus variae de optima probationis nostrae faciendae ratione opiniones sententiaeque, quas aperuerint, continentur. De opinionibus eis compendium sive sumarium si quis cognoscere velit, infra videat

1. Sunt imprimis, inter quos Maurilius ille supra dictus cathedrarius maxime est reputandus, paucissimi secundo continuato anno sententiam suam aperientes, qui credant Iulium Caesarem optimum aptioremque auctorem discipulis discipulabusque proponendum non esse: scriptorem eum technicum esse neque revera historicum habendum, cuius ab scriptis pulcherrima Latinissimaque quae sint exarata, vel a Cicerone illo maxime laudata, nihil aliud nisi rationes grammaticas dilucidare valeas, nulla fere alia re ad cultum atque humanitatem, ad placitum hominis hodierni informandi exstante, qua discipuli discipulaeque praesertim edoceri informari delectari possent. Sed statim illi iam reclamantes perplurimi audiuntur: sane Caesarem auctorem modo bellicum esse, sane quoque, omnes convenimus, apud eum raro quicquam praeter oppugnationes expugnationesque aptum humanitati excolendae invenires: hoc unum praecipuum est nobis considerandum, quod discipulis tanto argumento scholari oneratis tamque brevissimo spatio curriculari oppressis ille apertior expeditiorque intelligendus interpretandusque auctor esse videtur, unde fit ut servandus necnon retinendus nobis ostendatur... 2. Hactenus de Caesare proponendo. Quod autem ad Ciceronem attinet, sententia fuit unanimis et quasi universa ea iuxta quam eius oratio prima in Catilinam habita difficilior nimis pro captu discipulorum putanda est ex eo, quod non solum ratio syntactica implicatior solito videatur, argumentum praesertim tales postulat notitias sive ad cultum historiamque Romanorum sive ad rerum gestarum enodationem pertinentes ut valde sit timendum ne vel optimi qui convertere possint discipuli fere nihil revera intelligere valeant.

Mutandam ergo decreverunt omnes Ciceronianam operam interpretandam, atque orationibus dimissis, nos melius ad epistulas convertamus, quas Cicero ad familiares, ad Atticum, ad alios nonnullos aliquando scripserit, idque tali modo agamus, ut non omnes, nonnullas vero selectas opportunasque epistulas discipulis nostris interpretandas commentandasque proponamus. 3. Novos denique optimosque auctores adhuc insolitos nonnulli sunt qui proponant legendos, Ovidium videlicet inter alios praecipuum, cui addendi Tacitus Lucanus Suetonius Quintilianusque putantur.

Progredientibus annis hoc unum compertum multi habent, melius aptiusque verisimiliter fore ut anthologiam brevem Latinam variis ex auctoribus confectam constituamus, qua adhibita discipuli non unum sed varia litterarum genera eaque principalia cognoscere valerent. Quam ad rem consequendam omnibus fuit placitum gregem constituendum fore ex variis sodalibus compositum qui animum curam que operi dantes brevi libellum simplicem utilissimumque edere possint. 4. De sententiis proverbisque Latinis nonnulli sunt sodales qui rogare pergant indicem sive corpus certum definitumque earum, longum quod sit, constituendum esse. 5. Ad Latinas litteras quod attinet fere universi sunt sodales qui credant rationem eam tractandi sive docendi permutandam eo autem pacto ut discipuli non solum commentarios eosque nudos de singulis auctoribus, sed speciatim locos clarissimos ex operibus principalibus excerptos et legere et in scholis aliquo modo atque pro captu eorum commentari possint: illud autem est multis cavendum et timendum, ne exiguitas temporis ad curriculum persequendum obstet quominus litterae Latinae ratione iusta necnon debita tractarentur... 6. De ratione structuraque probationis nonnullas quoque sodales aperuerunt opiniones: o De evolutione phonetica explananda et commentanda nonnulli putant aestimationem minorem nunc temporis quam debitam esse: verbalis enim evolutionis exercitamentum optimum in animis ad amorem linguae alliciendis esse videtur, qua enim causa maiore praemio constare debeat. Novum ad cultum esse addendum capitulum, ad patrimonium Romanum apud nos qui his versamur in terris pertinens tractandum explanandum cognoscendum. Suadent quoque reclamantque alii ut prorsus quaestiones singulae eae ad litteras Latinas singulis in probationibus propositae proponendaeque arctiore vinculo cum epigrammatum articulis coniungendae sint.

Quas omnes res ponendas et rogandas huic chartae mandamus eo animo, ut moderatores admonitiones nostras et auscultare et adimplere bene vellent, id quod in votis est!

Dabam Legione, die vicesimo sexto mensis Novembris anno Domini MMXI

También podría gustarte