Está en la página 1de 3

EXERCITATIO RELAXATIONIS 1

Salve!
Nomen mihi est Hypnus.

Exercitationem relaxationis vis mecum facere?


Sume igitur parvum spatium ad corpus tuum relaxandum.
Claude oculos tuos et audi tantum vocem meam et musicam.
Cubans in lectica aut in sella sedens vocabula mea tantum in mente tua habes.

Spira.
Nunc necesse est tibi tantum spirare.
Cum spiras, anima tua in pulmones intrat et rursus ex pulmonibus exit.
Spiras et intellegis te vivum esse.
Spiras et intellegis te vivam esse.
Spirare potes, nam vivus tu es.
Spirare potes, nam viva tu es.
Cum spiras, animam in pulmones ducis.
Cum spiras, anima tua in pulmones intrat et rursus ex pulmonibus exit.
Corpus tuum quattuor membra habet: duo bracchia et duo crura.
In cruribus sunt pedes.
Pes tuus dexter frigidus est.
Pes tuus dexter frigidus et gravis est.
Pedem tuum dextrum iam movere non potes.
Pes tuus sinister quoque gravis est.
Pedem tuum sinistrum iam movere non potes.
Duo pedes tui iam non moventur.
Crus tuum dextrum frigidum est.
Crus tuum dextrum frigidum et grave est.
Crus tuum sinistrum quoque frigidum est.
Crus tuum sinistrum quoque frigidum atque grave est.
Crura tua frigida et gravia sunt ut crassi rami arboris et moveri non possunt.

http://www.ivoox.com/exercitatio-relaxationis-audios-mp3_rf_208732_1.html?autoplay=1
1

In bracchio tuo dextro est manus dextra.


Manus tua dextra frigida est.
Manus tua dextra frigida et gravis est.
Manum tuam dextram iam movere non potes.
In manu sunt quinque digiti,
digitus pollex, digitus index, digitus tertius, digitus quartus et digitus minimus.
Nullum digitum iam movere potes. Neque digitum pollicem, neque digitum indicem,
neque digitum tertium, neque quartum, neque minimum iam movere potes.
Quinque digiti moveri non possunt.

Bracchium tuum sinistrum figidum est.


Bracchium tuum sinistrum frigidum et grave est.
In bracchio tuo sinistro manus quoque gravis est.
Digitos manus sinistrae movere non potes.
Digiti tui moveri non possunt.
Iam movere non potes neque digitos qui in cruribus sunt neque digitos qui in manibus
sunt.
Omnes digiti corporis tui moveri non possunt.

Umerus dexter frigidus est.


Umerus dexter frigidus et gravis est.
Umerum dextrum movere non potes.
Umerus sinister quoque frigidus est.
Umerus sinister frigidus et gravis est.
Umerum sinistrum movere non potes.

Corpus tuum frigidum est.


Iam totum corpus tuum figidum est.
Corpus tuum frigidum, grave et rigidum est.
Corpus movere non potes.
Nullum membrum movere potes.
Neque caput movere potes, neque linguam, neque collum.
Pectus quoque frigidum est.
Te movere non potes.
Corpus tuum frigidum est praeter cor.
Cor tantum se movet.
Cor tuum palpitat.
Audi cor tuum palpitare.
Palpitationem cordis tui tantum audi.

In corde est sanguis.


In corde est calidus sanguis, qui per venas ad cor fluit.
Audi sanguinem qui per venas fluit.
Audi sanguinem tuum calidum per venas fluere.
Audi fluxum sanguinis.
Tranquillus tu es. Tranquilla tu es.
Nihil cogitas. Nulla cura est tibi. Nulla tribulatio te sollicitat.
Tranquillus tu es. Tranquilla tu es.
Quieta est anima tua.
Laetus tu es.
Laeta tu es nam vita pulchra est.
Ea tamen exigua est. Necesse est homini temporibus sapienter uti.
Sed tibi amare et amari vacat. Ama et amaberis ab amicis tuis.
Nunc pes tuus sinister non frigidus sed calidus est.
Pes tuus sinister paulatim movetur.
Digiti qui in pede sinistro sunt quoque paulatim moventur, nam iam frigidi non sunt, sed
calidi.
Etiam pedem calidum dextrum moves.
Digiti pedis tui dextri quoque moventur.
Cor palpitat et crura tua paulatim moventur.
Nunc bracchium dextrum calidum est.
Digiti qui in manu dextra sunt quoque calidi sunt.
Primum digitum pollicem paulatim moves, deinde digitum indicem. Iam digitum
tertium paulatim moves. Digitus quartus et digitus minimus iam moventur.
Bracchium tuum sinistrum quoque calidum est.
Manus quae in bracchio sinistro est quoque calida est.
Digiti qui in manu sinistra sunt quoque calidi sunt.
Primum digitum pollicem paulatim moves, deinde digitum indicem.
Alios tuos digitos qui in manu sinistra sunt iam movere potes.
Cor palpitat. Crura et bracchia calida sunt.
Iam caput movere potes. Id paulatim move. Lingua quoque movetur.
Aperi oculos.

Santi Carbonell
Colaboraciones: Carlos Cabanillas, Mario del Ro

También podría gustarte