Está en la página 1de 11

CINERELLA

SCAENA PRIMA
Scaena domi sordidissima et plena pulvi agitur. Noverca e lecto surgit et privignam vocat. NOVERCA Ancillulaa-a-a! Quomodo potes habere ita domum nostram ut haram? Sordida sunt cubicula, sordidum atrium, sordidum totum tuum! Age, pigra, desine dormire et incipe domesticas labores! CINERELLA (tergens oculos) Desine clamare, vetula! Caput dolet quia hesterna die multum vinum potavit. Praeterea nunc est coetus Annae Rosae Quintanae et necesse est me tempus praesens cognoscere ... NOVERCA Primum coetus Rosae Rosa et deinde novum capitulum seriei Quae vicinat! O tempora! Noli stomachum me movere! Age, aquam affer ad manus et facies lavandas. Nondum mediae sorores tuae dormiunt? Eas excita.... CINERELLA NOVERCA CINERELLA NOVERCA CINERELLA NOVERCA CINERELLA Tantum labor et labor!... hispanicam convolvam. Quid parabis ad prandium? Permitte me cogitare...Lunae dies est, ergo lenticulae... Rursus lenticulae? Minime eae me delectant. Nam disce sententiam: Qui vult eas est, qui non vult eas relinquit... Noli oblivisci te caminum tergere. Idcirco Cinerellam vocamus! hahaha . Malo me Favillam nominari, quod meum cor etiam nunc flagrit (subito canit) quia habeo cooor in carneeee vivaaaa... NOVERCA Tace, stulta, et radiophonum accende!

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

SCAENA SECUNDA
Cinerella radiophonum accendit. Intrant mediae sorores. MEDIA SOROR PRIMA Quae est femina quae ad concursum Vox adire vult? Quia paucas facultates habet... Mamma, dormire non possum cum tam pessimo cantico! Ea audiente, ovis balat, canis latrat, etiam lupus ululat. Similis est Orpheo, sed in averso modo... MEDIA SOROR SECUNDA Et aves qui volant non morantur ad eam auscultandam! CINERELLA. (Hispanica in manu) Cara soror, ignem mihi das? (et rursus canit) Fumando spero virum quem magis cupido inter vitrios laetorum magnorum fenestrorum! MEDIA SOROR PRIMA Mamma, mamma, Cinerella me ridet! NOVERCA Sssst! Tacete, stultae! Radiophonum audire volo!

(Radiophonum incipit sonare)

...novus casus corruptelae in Hispania. Porcus primus corrupit aediles ad iudicandam silvam ut aedificabile solum...et nunc nova res bona: Regis filius invitat omnes pulchras puellas ad saltationem in aede regia. Princeps sponsam quaerit! Si es virgo (et non capricornius) tu ipsa potes principissam reddere!

MEDIA SOROR SECUNDA Auditisne? Estne unica condicio puella pulchra esse? Nonne necesse est manufolle ludere?

NOVERCA

Puto condicionem certiorem sine qua non futurum esse venari elephantum...

MEDIA SOROR PRIMA Oportet nobis novam vestem emere! Agete, celeriter eamus ad emporium et videamus postremos habitus Zarae! Omnes puellae pro pulchriores vestes oppugnabunt , ut in Minutionibus! CINERELLA. (novum canticum canit) Ut unda, amor tuus advenit ad meam vitam ut unda inmodicae vis...

NOVERCA

Celeriter ientate!

MEDIA SOROR PRIMA Mamma, putasne Iuliam ad festum itura esse? NOVERCA CINERELLA. Non credo. Iulius pauperrimus est postquam Medus fugit cum pecunia eius... Quaeso, emete mihi subuculam intimissimam fasciamque pectoralem!

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

NOVERCA CINERELLA.

Tace scopaque domum! (Clamans) O misera mei, o infelix! quid crimen commisi contra vos nascendo!

Noverca et mediae sorores exeunt.

SCAENA TERTIA
Scaena in culina agitur. Cinerella sola est. CINERELLA Hodie dies saltationis est. Mediae sorores iam fuerunt cum noverca ad sedem regiam. O quam tristis sum! Quanta iniustitia in orbe! Indignata sum! Tendebo in Porta Solis!

(in speculo se videt) Turpes mediae sorores ad festum ibunt et ego ipsa domi manebo! Parvum speculum, te rogo: quae est femina pulcherrima in regno? (Speculum tacet: haec non est sua fabula! Postea, Cinerella speculum in mensa ponit et vinarium capit) CINERELLA Antequam laboro, cigarum marihuanae accendam et paulum vini sumam. Dicitur vinum omnes aegritudines tollit... (Ostium pulsatur) CINERELLA Quis est?

ALBANIX Albanix sum. Quaero feminas ad creandam societatem pro miseris personis fabularum. Visne te sociam adiungere? CINERELLA Phu! Abi, Albanix, nihil mea interest!

(ostium claudit. Deinde fumat et paulum vini bibit)

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

Hoc Rivogia magnificum est! (Rursus ostium pulsatur) CINERELLA Quis est nunc?

LUPUS Lupus sum. Veni ad purgandum caminum. Experientiam cum tribus porcis habeo! CINERELLA Aspice, lupe, meas vestes plenas cinerum! Vale!

(Ostium strepitu claudit. Ciccum hispanicae exsiccat. Cum lagoena vini sumit, iterum ostium pulsatur) CINERELLA A! Odi (ostium) et amo (vinum)! Quis valde stultissimus venit ad tam crudeles horas? Cur non potes tantum telephonare ad horam sextam ut argentariae? (Ostium aperit. Diva matrina refulgens apparet) CINERELLA Iam vero nec fumo neque magis poto. Opus est mihi pateram relaxantis potionis arabicae in Magno Foro!

SCAENA QUARTA
Scaena in culina agitur.Cinerella et Diva matrina adsunt DIVA MATRINA Noli timere: vera sum! exsisto! Comproba quomodo volo!

(Diva matrina refulgens per aerem paulum volat) CINERELLA DIVA MATRINA CINERELLA Nunquam magis marihuanam, parvum verbum pueri Iesu! O domina, serva me! O! Videsne quoque tam doctum programma televisivum, Serva me? Certe. Sum persona perita praesentium rerum!

DIVA MATRINA Tum scire de saltatione principis debes... CINERELLA DIVA MATRINA Aliquid audivi, ita vero. Ego ipsa te iuvabo: Tu eris principissa ob gloria matris meae!

CINERELLA Num in mundo Divarum Matrinarum marihuanam quoque fumatis? Aspice meas vestes! Ruptae et sordidae sunt! DIVA MATRINA Noli curare. Accende televisionem et eam pone in canale teletabernae. Tangam vitrum televisificum virgula mea et omnia quae cupis veritatem fiant!

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

CINERELLA DIVA MATRINA

Esne certa? Aspice, Batastragulum! Unum volo! Ecce batastragulum redditum solemnem stolam cum palla inclusa!

CINERELLA Nunc volo has soleas athleticas cum solo ergonomico. Dicitur eae tergo optimissimae esse. DIVA MATRINA festum. Ecce soleae redditae calceos vitreos fulmento superiore! Iam potes adire ad

(Intrant in culina quattuor mures e suo cubiculo) MURES Quamquam simia sericam vestem induat, simia remanet...

CINERELLA Audisne, Diva? Effice hos mures fortes servos ut Leandrum, Davum, Ursum et Syrum! Cum suis saccis plenis malorum et pirorum! DIVA MATRINA Fiat!

CINERELLA (Platanum mano e mensa tollit) Et etiam fac hunc platanum autocinetum Mercedonium album! DIVA MATRINA Pila meae virgulae prope vacua est, ergo tantum possum facere hanc cucurbitam lecticam parvam... CINERELLA Vale autocinetum sex cilindrorum! Agete, servi, vehite me ad sedem regiam! MURES Non sumus servi, et sine contractu nolumus id agere! Primum debes solvere nobis mercem minimam laboris! CINERELLA O, iam scio cur dicatur mons murem peperisse! Diva, da iis mercem. (Diva Matrina dat iis pecuniam virgula. Virgula perit) Agete, celeriter ageamus ad festum aut remanebo sine caeruleo principe! Scitisne hunc cantum? Nihil tibi debeo, nihil tibi peto....bene dissoluta me vocant!! MURES Quaeso, Diva, fac Cinerellam surdamutam (et caecam ut aliqua cantatrix canit)

DIVA MATRINA Cara Cinerella, memento: haec magice tantum manebit usque ad mediam noctem... CINERELLA Vale, vale! Mox te videbo! (Cinerella in lectica ascendit. Duo servi lecticam cum Cinerella portant et duo servi saccos plenos malorum et pirorum!)

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

SCAENA QUINTA
Scaena in sede regia agitur. Multitudo puellarum ante ostia confluit. Custodes aperiunt viam ad ianuam et rubrum tapetem extendunt. Subito Porcus Tertius et acoliti vestiti cum flammeis coloribus apparent et incipiunt canere: Hare krishna, hare krishna, krishna krisna hare hare. Sed custodes cito eos expellunt et tapetem expeditum relinquunt. Rex et Princeps exeunt e sede et omnes salutant. Perspicue Rex scalis cadit.

PRINCEPS REX

Valesne, pater? Num iubeo medicum arcessere?

Tantum coxa dolet. Horreo sanguinem de bracchio fluere sentire.

(Interea Cinerella ad medium tumultum advenit. Princeps eam animadvertit et patrem eius relinquit in tapete. Ad Cinerellam accurrit) PRINCEPS Quid agis virgo ut tu in loco ut hic?

CINERELLA (Fremit ut leaena) Iacqum quaero! Pulle, cur non abis? Mea interest tantum regalis dignitas, verbi gratia, caeruleus princeps... PRINCEPS CINERELLA PRINCEPS CINERELLA Ecce, caeruleus princeps sum! Visne saltare? Didici sordidam saltationem... Vade retro, nihil sordidum, tantum purum! Hi calcei vitrei me necant, sed ageamus. Cur non uteris soleis atleticis? Idem cogito (ad se) Stultissima Diva!

(Princeps et Cinerella saltant at saltant. Mediae sorores frustra ad principem appropinquare conantur. Subito musici canunt cantum Meum currum cuiusdam Emmanuelis) PRINCEPS CINERELLA Tene delectant populares cantinelae? Me maxime. Me quoque! Si vis, tibi pulcherrimum canticum ad aurem cano: Mea equaaaa festinans currit et ventum scindit cum per Portum transit faciens iter Xeresium! PRINCEPS O quam suavissimam vocem habes! (Animo deficientes) Hic omnis piscis venditus est!!

MEDIAE SORORES (Abeunt)

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

SCAENA SEXTA
Scaena in scalis sedis regiae agitur. Princeps et Cinerella soli adsunt. PRINCEPS CINERELLA PRINCEPS CINERELLA PRINCEPS Vidisne pelliculam Pulchra Femina? Centies et centies! Etiam sentiebat vitae eius formas induere... Meum cor propter tuum amorem flagrit! Idcirco Favillum te vocabo...sed quota hora est? Quinque minuta ad mediam noctem desunt.

CINERELLA (Ad se) Sero est! Mox Fortuna etiam mutabit mores! (ad principem) Oportet me emere tabacum! PRINCEPS CINERELLA PRINCEPS Noli curare. Ego id habeo. ... et necesse est mihi ad latrinam adire! Postea. Nunc sunt milia feminarum illic!

CINERELLA Princeps, statim debeo domum ire. Mea avia aegra est. Ego apud eam sedebat. Cum oculos suos magnos clausit, veni ad festum, sed nunc est tempus redendi, aut mea mater me necat (ad se) Ut hi calcei) PRINCEPS Esne familiae caperulae rubrae? Exspecta, formosa!

Cinerella fugit et unum calceorum perdit. Princeps eum invenit et sumit. PRINCEPS Necesse est mihi invenire tam istam pulchram virginem! Hoc calceo eam quaeram. Hic ab omnibus caelibus feminibus probabitur (ut cantatrix dicit)! CINERELLA (Ad servos) Celeriter, servi, eamus domum!

In media via servi mutant mures, lectica cucurbitam, stola et palla rursus sunt batastragulum. Etiam unicus calceus vitreus soleam atlethicam facit O, quam portentum! Saltem calida et sine dolore pedis domum ibo! Cinerella fessa non est et cantat: Hodie volo confiteri quod amore capta sum!

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

SCAENA SEPTIMA
Scaena in atrio domi agitur. Noverca, mediae sorores adsunt. Intrat emissarius principis

EMISSARIUS

Quae feminae volunt probare hunc vitreum calceum et fieri principissam?

MEDIA SOROR PRIMA Proba in meo pede. Certissime sum electa. EMISSARIUS Sed primum lavare pedem debes! Aspice, tuus pes in calceo non capit. (ad novercam) Habesne alias filias, domina? NOVERCA Ita vero. Veni, Luperca!

Media soror secunda venit neque pes eius in calceo capit. Utraque puellae lacrimant . EMISSARIUS Habitantne domi alterae puellae?

Apparet Cinerella cum batastragulo et solea atlethica. Quae est haec bestia? NOVERCA EMISSARIUS NOVERCA CINERELLA Turpis et foeda privigna est. Necesse non est cum ea tempus perdere. Sed Imperium principis clarissimum fuit: Calceus omnibus virginibus probandus est! Cinerella, veni in atrium! Quid est? Mercurii dies est, ergo prandium sunt cicera!

EMISSARIUS Pestis! Vino alioque olet! Age, proba hunc calceum...O dei boni, pes ancillae defectae in calceo capit! Opus est vehere eam ad sedem regiam! Sed...quis potest cum tam magna pestilentia? (Intrant in culinam quattuor mures e suo cubiculo. Cinerellam videntes celeriter abduntur, quod Diva matrina apparere iterum potest)

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

SCAENA OCTAVA
Scaena in sede regia agitur. Princeps adest. Emissarius cum Cinerella intrat.

EMISSARIUS PRINCEPS

Ecce unica virgo cui calceeus vitreus in pede suo ccapit. O princeps, misereo tui!

Esne certus? Hic cardus induitus cum batastragulo! (ad se) Hic et nunc gravissimus casus solvendus est.

CINERELLA

Si me lavo, vero autem me videberis cum alteris oculis....

PRINCEPS O, Cinerella! Noli id facere! Necesse est me verum tibi dicere: nequaquam ego ipse te uxorem ducere possum. CINERELLA PRINCEPS CINERELLA PRINCEPS CINERELLA PRINCEPS CINERELLA PRINCEPS CINERELLA PRINCEPS CINERELLA Cur non potes? Bene... primum quia flavus innatus non sum! Minime mea interest. Et ...fumo! valde fumo! Ego quoque! Mihi praeterita horrenda sunt. Abhinc tribus annis cum saxophonista habito. Tibi ignosco. Nunquam liberos habere potero! Eos adoptabimus. Non capis quod dicam? Cinerella... nothus princeps sum! Bene, nemo perfectus est!

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

VOCABVLA NOVA
abdo esconder accendo encender argentaria-ae f.banco autocinetum Mercedonium n. Mercedes batastragulum -i n Batamanta caminus-i m. chimenea cigarrum-i n. cigarro ciccum-i n. colilla coetus-us m. tertulia concursus-us, m. concurso contractus-us m. contrato convolvo liar (un cigarrillo) corruptela-ae, f. corrupcin facultas-atis, f. posibilidad favilla-ae, f. brasa flavus innatus m. rubio natural fumo fumar fulmento superiore de tacn alto hara harae f. porqueriza Hare krishna Hare Krishna hispanica-ae, f. cigarrillo induo vestirse alicuius vitae formas induere identificarse con alguien iento desayunar ignis-is m. fuego ignosco perdonar manufolle ludere : jugar a balonmano marihuana-ae f. marihuana minutio-onis, f. rebaja merx-cis minima laboris f. salario minimo profesional nothus-a-um bastardo patera-ae taza pellicula-ae Pulchra femina f. pelcula Pretty Woman pila-ae f. batera potio-onis (arabica) f. caf privigna-ae f. hijastra praeterita-arum n.pl. pasado principissa-ae f. princesa purgo limpiar Rivogia-ae f. Rioja saltatio-onis f baile sordida saltatio Dirty Dancing series-ei f. serie televisiva soleae-arum (atlethicae) f. zapatillas tendeo acampar teletaberna-ae f. teletienda venari elephantum cazar un elefante vinaria-ae f botella de vino virgula-ae f. varita

SENTENTIAE
-Totus tuus: Lema del Pontificado de Juan Pablo I: Todo tuyo. -coetus Annae Rosae Quintanae: la tertulia de Ana Rosa Quintana, AR para los amigos. -Rosae rosa: equivocacin de la Noverca con el nombre de Ana Rosa, aludiendo al Rosa Rosae de toda la vida. -Quae vicinat: La que se avecina. Vicinat es derivado a partir de vicinus; debera decir quae appropinquat o adpetit:pero se pierde la gracia... Hodie lenticulae; qui vult eas est, qui non vult eas relinquit Hoy lentejas; quien quiere las come, quien no las deja. Quia habeo cor in carne viva (Raphael) Que tengo el corazn en carne viva. -Vox: Concurso La Voz. -aves qui volant non morantur ad eam auscultandam: Alusin al romance del Conde Olinos: las aves que iban volando se paraban a escuchar. Fumando spero virum quem magis cupido /inter vitrios laetorum magnorum fenestrorum (Sara Montiel) Fumando espero al hombre que ms quiero/ entre cristales de alegres ventanales Ut unda, amor tuus advenit ad meam vitam /ut unda inmodicae vis (Roco Jurado) Como una ola tu amor lleg a mi vida/ como una ola de fuerza desmedida -emete mihi subuculam intimissimam fasciamque pectoralem: Alusin al nombre de una tienda de prendas interiores, Intimissimi. O misera mei, o infelix!/ quid crimen commisi/ contra vos nascendo (Caldern de la Barca) Oh misero de m, oh infelice!(...)Qu delito comet/ contra vosotros naciendo? -Indignata sum! Tendebo in Porta Solis! Estoy indignada! Acampar en la Puerta del Sol! vinum omnes aegritudines tollit. El vino todas las penas quita. Odi et amo (Catulo) Odio y amo -ad horam sextam ut argentariae: Nefasta costumbre de los bancos espaoles de llamar a la hora de la siesta para venderte sus promociones.

ngel Luis Gallego Real IES Vegas Bajas

-Opus est mihi pateram relaxantis potionis arabicae in Magno Foro: Relaxing cup coffee in the Plaza Mayor -Nunquam magis: Nunca mais. -Serva me: Slvame, programa asaz culto de Telecinco. Parvum verbum pueri Iesu palabrita del nio Jess Ob gloria matris meae por la gloria de mi madre -Optimissimae: Superlativo del superlativo bona. (Licencia potica del autor) Quamquam simia sericam vestem induat, simia remanet Aunque la mona se vista de seda, mona se queda -Autocinetum Mercedonium album: alusin a la cancin de Kiko Veneno: en un mercedes blanco lleg/ a la feria del ganado. -... mons murem peperisse: que el monte haba parido un ratn. Alusin a la fbula de Fedro. Nihil tibi debeo, nihil tibi peto....bene dissoluta me vocant! (Miguel de Molina) N te debo, n te pido... me llaman la bien pag Caeca, surdamuta (Shakira) Ciega, sordomuda Iacqum quaero Busco a Jack. Mea equa festinans currit et ventum scindit /cum per Portum transit faciens iter in Xeresium!(Estrellita Castro) Mi jaca galopa y corta el viento/cuando pasa por el Puerto caminito de Jerez. -Hic omnis piscis venditus est! Aqu est todo el pescado vendido -Quid agis virgo ut tu in loco ut hic? (Burning) Qu hace una chica como t en un sitio como ste? -Pulchra femina: Pretty Woman. -Fortuna etiam mutabit mores todava la Fortuna mudar las costumbres. Base del refrn castellano No d Dios tanto bien a nuestros amigos que nos desconozcan (Jernimo Martn Caro y Cejudo. Omnes feminae caelibes (Beyonc) All the single ladies Hodie volo confiteri quod amore capta sum! (Isabel Pantoja) Hoy quiero confesar que estoy enamorada. Nemo perfectus est! Nadie es perfecto! La escena octava es un homenaje a la pelcula Con faldas y a lo loco.

Plurimas gratias Mario del Ro et Santi Carbonell ago!!!

También podría gustarte