Está en la página 1de 1

Nemore Deorum

Inter amicos naturae Silvanus erat. Silvanus erat deus nemorum. Alii putant Silvanum esse deum et regem faunorum. Fauni vivebant laeti in lucis sacratis deorum naturae. Fauni ex infantia non maturant et adulescentiam periculosam habent. Inter amicos suos erant papiliones, qui per virides campos revolabant. Quoque diminuta animalia vivebant in nemore. Glaucus passer amicus Silvani erat. Faunus deus naturae et fecunditatis erat. Nam Silvanus erat deus nemorum, faunorum, satyrorum nympharumque. Nymphis quoque nomen Dryades erat. In nemore quoque vivebat Pan, ovium custos et pastorum deus. Undique Nymphae currebant, apud Liberum. Laetitia in facie earum videri potest. Hae ambrosiam edebant et nectar divinum bibebant. kalendis Decembribus MMX.

Responde latine

1. Quis erat Silvanus? 2. Ubi vivebant Fauni? 3. Quid faciebant papiliones? 4. Quo casu est Silvani? et Nemorum? 5. Quis erat Pan? 6. Specta imaginem Satyri, quomodo est Satyrus? 7. Quid edebant et bibebant Nymphae?

También podría gustarte